라틴어 문장 검색

Post cenam utilis vomitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장30)
Tremor autem nervorum aeque vomitu medicamentisque urinam moventibus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장44)
in hoc enim morbo perniciosus ideoque omni modo cavendus sanguinis vomitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장66)
cuius notae sunt horror calidus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur, vel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장7)
Si postero die dolor remanet, alvum ducere, sternumenta evocare, nihil adsumere nisi aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장22)
sternumenta excitare, inferiores partes vehementer perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장38)
si ne sic quidem discussum est, albo veratro vomitum movere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장8)
Prodest etiam movere sternumenta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장12)
caput leviter dolet, gravitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장5)
si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장7)
Praeter haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est, interdum vino tenui, austero, nonnumquam vomitu.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장21)
neque vomitum huius adferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit et ex toto nullum nocere, qui in corpore robusto neque nimius est neque tussim aut calorem movet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장20)
Si vero pituita stomachus impletur, necessarius modo in ieiuno, modo post cibum vomitus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장33)
si fieri potest, ex nausia vomitus . . . vitanda cruditas, sumendi cibi faciles et stomacho non alieni, vinum austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장40)
Si cibus non continetur, danda aqua et eliciendus plenior vomitus est, iterumque dandus cibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장50)

SEARCH

MENU NAVIGATION