라틴어 문장 검색

In praesentia, ut coepisset,leniter agi placuit et missis circa stipendiarias civitates exactoribus stipendii spem propinquam facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 378:1)
neque infitias imus Siciliam provinciam nostram esse et civitates, quae in parte Carthaginiensium fuerunt et uno animo cum illis adversus nos bellum gesserunt, stipendiarias nobis ac vectigales esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 354:1)
quid legem Cinciam de donis et muneribus nisi quia vectigalis iam et stipendiaria plebs esse senatui coeperat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 43:2)
ex eo genere cum Antiochus esset, mirari se quod Romani aequum censeant leges ei dicere, quas Asiae urbium liberas et immunes, quas stipendiarias esse velint, quas intrare praesidia regia regemque vetent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 646:1)
bello superatas a maioribus, stipendiarias ac vectigales factas in antiquum ius repetit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 180:1)
quo impetrato, cui dubium est quin et a nobis aversuri sint non eas modo civitates quae liberabuntur, sed etiam veteres stipendiarias nostras, ipsi autem tanto obligatos beneficio verbo socios, re vera subiectos imperio et obnoxios habituri sint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 605:2)
ceterae civitates Asiae quae Attali stipendiariae fuissent eaedem vectigal Eumeni penderent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 666:2)
quae stipendiariae regi Antiocho fuerant et cum populo Romano senserant, iis immunitatem dederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 475:2)
quae partium Antiochi fuerant aut stipendiariae Attali regis, eas omnes vectigal pendere Eumeni iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 476:1)
stipendiariis veteribus duplex vectigal imperatum exactumque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 187:2)
Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장39)
Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION