라틴어 문장 검색

"Commodum novis amplexibus amori rudi litabant, commodum prima stipendia Veneri militabant nudi milites;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:31)
Liberali deum providentia iam stipendiis forensibus bellule fotum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:5)
Quamquam in ipso ecclesiae iure Paulus apostolus parcit infirmis et debitum stipendium non exigit, certus conscientia quod rectissime exigeret, sed nihil aliud quam suspicionem devitans bonum odorem Christi turbantem et ab illa maligna specie sese abstinens in eis regionibus, ubi hoc noverat oportere, et forte antequam tristitiam hominum fuisset expertus.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 5:9)
Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 4:22)
Non eos utique sub armis militare prohibuit, quibus suum stipendium sufficere debere praecepit.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 4:23)
Is cum in consulatu obtineret Asiam provinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui arietem faceret quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistrum ἀρχιτεκτόνων Mylattensium, sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter maior esset eum mittendum curaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 12:1)
Solitos tamen audio, qui lege potiores essent fasces primi mensis collegis concedere aut longe aetate prioribus aut nobilioribus multo aut secundum consulatum ineuntibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XV 9:1)
Hunc Rufinum postea, bis consulatu et dictatura functum, censor Fabricius senatu movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 8:1)
C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 6:1)
Id ipsum autem verbum M. Cato sub alia praepositione dicit in oratione quam De Consulatu Suo habuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 16:1)
Nam cum multis annis postea scaena, quae prociderat, refecta esset, numerus tertii consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum incisis significatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 10:1)
Is satis vehemens orator fuit multasque orationes ad exemplum avi scriptas reliquit et consul cum Q. Marcio Rege fuit, inque eo consulatu in Africam profectus, in ea provincia mortem obiit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 11:1)
GNAEO POMPEIO consulatus primus cum M. Crasso designatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 2:1)
post vero coniunctis partibus non pristinam tantum dignitatem reciperasse, sed pontificatum ac deinde consulatum quoque adeptum esse, eamque rem tam intoleranter tulisse populum Romanum, qui Ventidium Bassum meminerat curandis mulis victitasse, ut vulgo per vias urbis versiculi proscriberentur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:8)
Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro De Poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo, idque ipsum Naevium dicere in eo carmine quod de eodem bello scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION