-
cum Donato in accidentium congruentia nectere dictiones, cum sapientia nostris temporibus nullius fructus praemietur stipendiis, nullius famae eam aura favorabilis extollat, ipsa vero pecunia honoris titulos et laudis emat praeconia?
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:30)
-
Acquieverunt universi huic consilio, et loricas, galeas et omnia arma totamque pecuniam (stipendium vitae suae scilicet in Jerusalem) in manus magistratus regis reddiderunt, ac humiles et tremefacti [0406D] colla sua regi subdiderunt, totius misericordiae et humanitatis certi erga regem consequendae.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:12)
-
[0437B] Christiani ergo victores, quidquid in stipendio suae expeditionis Turci conduxerant, frumentum, vinum non modicum, buflos, boves et arietes, camelos, asinos, equos et mulos, et praeterea aurum pretiosum et argentum infinitum, papiliones mirifici decoris et operis abstulerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 86:1)
-
Tandem, ut plerumque temporis processit, Baldewinus audito consilio suorum, Balduc talentum auri et argenti et ostra pretiosa cum purpura, equos et mulos non modico pretio dignos contulit, et sic praesidium Samusart ab hostili manu et potestate redemit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:6)
-
Quadam die invalescente inedia, et urgente plures nobiles et ignobiles, quidam Tullensis Ecclesiae archidiaconus, nomine Ludowicus, defectione sui stipendii compulsus, et famis gladio expugnatus, [0469A] cum caeteris clericis et laicis numero trecentis, inopia coactus, ab exercitu secessit in loca ubertate alimentorum diffamata, sita in montanis Antiochiae intervallo trium milliarium, ubi secure praedari et morari arbitrabantur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:1)
-
Dum haec longo tempore indigentia magis ac magis accresceret, et plurimi prae imminutione necessariarum rerum desperarent, Baldewinus, qui Edessam civitatem vel Rohas dux promotus subjugaverat, plurima talenta auri et argenti fratri suo, duci Godefrido, Roberto Flandrensi, Roberto Northmannorum comiti, Reymundo, caeterisque praepotentibus, per Gerardum, nimium sibi familiarem, misit, ad instaurandam defectionem, quam tales et tam nobiles principes comperit tolerare.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:2)
-
Unde quia non parvum talentum debeo illi dare, et hujus rei totum pondus sustineo, unum vobis secreto aperio, qui estis columnae et capitanei exercitus, videlicet ut si vestrae fuerit voluntatis et caeterorum, ubi civitas capta fuerit, in manu mea reddatur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:10)
-
Baldewinus singulis de die in diem in byzantiis auri, in talentis et vasis argenteis dona plurima conferebat;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 30:4)
-
Et, ut pro vero aiunt, quibus res patuit, hanc massam grandis talenti et arietis aurei, mortuo Urbano pontifice, Jerusalem detulit ac Boemundum Baldewinumque corrumpens, Godofrido duci arietem et caetera munera contulit:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 14:5)
-
Sed nec sic rege eum audiente, talenta ei trecentorum byzantiorum obtulit in secreto auris suae.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:5)
-
mulieres quoque ejus [0599A] captae, et in compedibus positae, ad discutiendum talentum innumerabilis argenti, quod idem sacerdos propter metum Christianorum subterraverat.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:9)
-
Sed in brevi eorum taedio affectus talentum inaestimabilis pecuniae sustulit, milites vacuos et immunes reliquit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:9)
-
Comes igitur de Navers, qui vix periculum mortis evaserat, adhuc aliquid de opibus et stipendiis suis, a manibus Turcorum fugiendo, retinuerat, et vix ad civitatem Germanicoplam declinaverat.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:1)
-
sed universum hujus thesauri talentum Donimanus inhians indivisum retinere, callida occasione sibi assumpta id fieri prorsus interdixit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 68:2)
-
Quoniam si imperatoris volueris refutare pecuniam, et tam grandis talenti dimidium a me suscipere, me pristinae libertati restituere, a manicis his absolvere in omni, qua placuerit, conditione, in Deo meo jurans, tibi inseparabilis dilectionis et fidelitatis vinculo astringar, imo universi principes Christianorum.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:9)