라틴어 문장 검색

si militandum, una militabimus, si peregrinandum, una urbes peragrabimus, si cotidianam rogauero stipem, et illam tecum diuidam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.14)
Omnes omnibus stipem conferunt, dum unusquisque timet ne filio neget.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.41)
Modicam unusquisque stipem menstrua die, vel cum velit, et si modo velit, et si modo possit, apponit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 5:2)
Hunc ergo adduci praecipit episcopus, et ei in conseptis eiusdem mansionis paruum tugurium fieri, in quo manens cotidianam ab eis stipem acciperet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.10)
nihil de conlatione dicere, stipis verius quam decumae, quando ea se quisque privatim obligaverit, liberatus sit populus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 287:1)
ludos praetor in circo maximo cum facturus esset, edixit ut populus per eos ludos stipem Apollini, quantam commodum esset, conferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 183:1)
prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse, aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 556:1)
an per omnes amfractus viarum, cum ad bivia consisteres ut, quo flexisset agmen Attalus, Eumenis frater, eo consul mercennarius cum exercitu Romano sequereris, Pisidiae Lycaoniaeque et Phrygiae recessus omnes atque angulos peragrasti, stipem ab tyrannis castellanisque deviis colligens?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 567:1)
"Nec morata Psyche pergit Taenarum sumptisque rite stipibus illis et offulis, infernum decurrit meatum transitoque per silentium asinaria debili et amnica stipe vectori data, neglecto superi natantis mortui desiderio, et spretis textricum subdolis precibus, et offulae cibo sopita canis horrenda rabie, domum Proserpinae penetrat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:155)

SEARCH

MENU NAVIGATION