라틴어 문장 검색

Cum enim oppessulatas ianuas perrumpere conati qui secuti sunt, a parte pensili domus sagittis incesserentur, ne per moras inexpedibiles populandi amitterent copiam, congestis stipulae fascibus et lignorum, flammaque supposita, aedificium cum hominibus torruerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 15:1)
ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis?
(아풀레이우스, 변명 24:9)
"stridenti miserum stipula disperdere carmen."
(아풀레이우스, 플로리다 3:5)
Sed quia in hoc saeculo necesse est, ut cives regni caelorum inter errantes et impios temptationibus agitentur, ut exerceantur et tamquam in fornace sicut aurum probentur, non debemus ante tempus velle cum solis sanctis et iustis vivere, ut hoc suo tempore mereamur accipere.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 5:5)
Chemicorum autem genus, ex paucis experimentis fornacis, philosophiam constituerunt phantasticam, et ad pauca spectantem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:6)
Id quod vulgo experiri licet in fornacibus quae ferrum excoquunt, in quibus ignis ex fasciculis et ramis arborum non est admodum utilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:9)
Nihili autem sunt fere prae calore fornacis ardentis, aut alicujus frigoris quod huic gradui respondeat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:8)
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium.
(불가타 성경, 요엘서, 2장5)
Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida.
(불가타 성경, 나훔서, 1장10)
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장19)
stupuit fornace relicta Mulciber et trepidus deiecit fulmina Cyclops.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:89)
quae non incudes streperent, quae flamma vacaret fabrilis, quantis fluerent fornacibus aera effigies ductura tuas, quis devius esset angulus aut regio quae non pro numine vultus dilectos coleret, talem ni semper honorem respueres?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:84)
Quattuor quoque mensibus feta, quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et cum desie- rint uberibus ali,stipula pascantur, ceterisque leguminum caducis frugibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 3:3)
nec tam Primus et Aponianus et Messala, quamquam omni modo nisi, eripuere Saturninum quam obscuritas latebrarum, quibus occulebatur, vacantium forte balnearum fornacibus abditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장5)
passimque iniectae fundamentis argenti aurique stipes et metallorum primitiae, nullis fornacibus victae, sed ut gignuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION