라틴어 문장 검색

sed in gravissimis firmamentis etiam illa ponenda sunt, si quae ex scripto legis aut testamenti aut verborum ipsius iudici aut alicuius stipulationis aut cautionis opponuntur defensioni contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 1:1)
publicum lex senatus- consultum foedus, privatum tabulae pactum conventum stipulatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 2:8)
nec Egnatio voluntas deest nec parum locuples est, sed cum tale tempus sit ut Q. Titinius (multum enim est nobiscum) viaticum se neget habere idemque debitoribus suis denuntiarit ut eodem faenore uterentur, atque hoc idem etiam L. Ligus fecisse dicatur, nec hoc tempore aut domi nummos Quintus habeat aut exigere ab Egnatio aut versuram usquam facere possit, miratur te non habuisse rationem huius publicae difficultatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 18 9:2)
etsi nondum stipulationes legeram (nec enim Eros venerat), tamen rem pridie Idus velim conficias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 14:1)
etiam haec levior est plaga ab amico quam a debitore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 8:9)
nam illa etiam magni aestimo, ἀμφιλαφίαν illam tuam et explicationem debitorum tuorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 4:4)
At si stipulationum aut iudiciorum formulas partiare, non est vitiosum in re infinita praeter- mittere aliquid.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 1:3)
iam hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto aguntur, posse controversias easdem exsistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장1)
habebis me, habebis ipsum gratissimum debitorem.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 6:2)
Obligabis me, obligabis Calvisium nostrum, obligabis ipsum, non minus idoneum debitorem quam nos putas.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 4 2:2)
Nunc rei publicae Prusensium impendia, reditus, debitores excutio;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 A 3:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum vellem, domine, Apameae cognoscere publicos debitores et reditum et impendia, responsum est mihi cupere quidem universos, ut a me rationes coloniae legerentur, numquam tamen esse lectas ab ullo proconsulum;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 471)
Dispice ergo, domine, numquid minuendam usuram ac per hoc idoneos debitores invitandos putes, et, si nec sic reperiuntur, distribuendam inter decuriones pecuniam, ita ut recte rei publicae caveant;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 54 2:1)
mercede soluta Non manet officio debitor ille tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1030)
Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo, debitor est vitae qui tibi, Sexte, suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION