라틴어 문장 검색

nam Phaedro nihil elegantius nihil humanius, sed stomachabatur senex si quid asperius dixeram, cum Epicurus Aristotelem vexarit contumeliosissime, Phaedoni Socratico turpissime male dixerit, Metrodori sodalis sui fratrem Timocraten, quia nescio quid in philosophia dissentiret, totis voluminibus conciderit, in Democritum ipsum quem secutus est fuerit ingratus, Nausiphanem magistrum suum, a quo nihil didicerat, tam male acceperit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 93:6)
Quae cum Balbus dixisset, tum adridens Cotta Sero inquit mihi Balbe praecipis quid defendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 1:1)
Stomachari Canius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 75:1)
Tum Crassus adridens 'quid censes,' inquit 'Cotta, nisi studium et ardorem quendam amoris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 134:1)
'Potes igitur,' inquit Crassus 'ut alia omittam innumerabilia et immensa et ad ipsum tuum ius civile veniam, oratores putare eos, quos multas horas exspectavit, cum in campum properaret, et ridens et stomachans P. Scaevola, cum Hypsaeus maxima voce, plurimis verbis a M. Crasso praetore contenderet, ut ei, quem defendebat, causa cadere liceret, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 166:1)
et, cum exsurgeret, simul adridens 'neque enim' inquit 'tam mihi molestus fuit, quod ius nostrum civile pervellit, quam iucundus, quod se id nescire confessus est.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 265:6)
Hic Catulus adrisit et simul, 'praecisa' inquit 'mihi quidem est dubitatio, quoniam neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus, sine mea sententia tam facile promisit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 28:1)
Hic postea quam adriserunt, 'res mihi videtur esse' inquit 'facultate praeclara, arte mediocris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 30:1)
Adrisit hic Crassus leniter et 'pertexe modo,' inquit 'Antoni, quod exorsus es;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 145:1)
Hic cum adrisisset ipse Crassus, 'ac tamen,' inquit Antonius 'cum artem esse facetiarum, Iuli, [ullam] negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum videretur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 229:1)
Saepe etiam versus facete interponitur, vel ut est vel paululum immutatus, aut aliqua pars versus, ut Stati a Scauro stomachante;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 257:4)
cum esset arrisum, "non potui mihi" inquit Lamia "formam ipse fingere, ingenium potui";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:4)
multo etiam arrisum est vehementius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:6)
ex quo genere etiam illud est, quod Scipio apud Numantiam, cum stomacharetur cum C. Metello, dixisse dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 267:4)
' Hic cum adrisisset ipse Sulpicius, 'sic agam vobiscum' inquit Crassus 'ut quoniam me loqui voluistis, aliquid de vestris vitiis audiatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 46:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION