라틴어 문장 검색

strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 7:6)
Res vero interdum cogit emoliri manu urinam, quum illa non redditur, aut quia senectute iter ejus collapsum est, aut quia calculus, vel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 2:1)
eandemque velut conclausa et coartata semina comprimere atque strangulare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 2:4)
idque facere non oportebit omnibus annis eodem loco, ne vinculum incidat et truncum strangulet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 2:5)
verum modice danda, ne nimio sanguine stranguletur pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 4:4)
ad gemitum conlabentis adcurrere liberti, et caede visa miles abstitit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장4)
Eodem anno duodecim celebres Asiae urbes conlapsae nocturno motu terrae, quo inprovisior graviorque pestis fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장1)
eodem die defunctam, quo biennio ante Seianus poenas luisset, memoriaeque id prodendum addidit Caesar iactavitque quod non laqueo strangulata neque in Gemonias proiecta foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장4)
nam Trebellenus sua manu cecidit, Paconianus in carcere ob carmina illic in principem factitata strangulatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 39장2)
nam egresso qui adfuerat populo vacuum et sine ullius noxa theatrum conlapsum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 34장2)
et Calpurnia uxor imaginata est conlabi fastigium domus maritumque in gremio suo confodi;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 3:3)
Aedes sacras uetustate conlapsas aut incendio absumptas refecit easque et ceteras opulentissimis donis adornauit, ut qui in cellam Capitolini Iouis sedecim milia pondo auri gemmasque ac margaritas quingenties sestertium una donatione contulerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 30장 2:1)
sed et perseuerantem atque ita absumptam criminosissime insectatus, cum diem quoque natalem eius inter nefastos referendum suasisset, imputauit etiam, quod non laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 2:3)
hos implorantis hominum fidem, quia absente adhuc Gaio nemo extabat qui adiri interpellarique posset, custodes, ne quid aduersus constitutum facerent, strangulauerunt abieceruntque in Gemonias.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 75장 2:2)
Syracusis conlapsa uetustate moenia deorumque aedes refectae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 21장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION