라틴어 문장 검색

Christiani quoque qui navigio appulsi sunt horribili pariter clamore cum rege Baldewino et gravi strepitu vociferantes, Babylonios vehementi pugna sunt aggressi, saevissimis ac mortiferis plagis eos affligentes, donec bello fatigati et ultra vim non sustinentes fugam versus Ascalonem [0631B] inierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:2)
Vix acies ordinatae erant, et ecce Sochomanus in dextrum latus cum triginta millibus fortium pugnatorum ac sagittariorum bellum committere audaci impetu, et tubarum horrisono strepitu appropinquabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:9)
Equus vero illius circum vociferantium strepitu attonitus, ad montana rapido cursu et immoderato tetendit, nullius approximationem aut comprehensionem patiens, donec inter fauces montium evadens, non ultra comparuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:2)
Vix tenebrae sunt remotae, vix mane illuxit, et ecce rex Baldewinus in sonitu tubarum et armorum strepitu vallem descendit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 56:6)
His vero praemissis, milites civitatis Sur ad quingentos egressi, peregrinos procul ab urbe transeuntes, ad trucidandum et captivandum insecuti sunt multa vociferatione et tubarum strepitu ad perterrendos illos intonantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:4)
Tunc vero quasi omnes cum magno strepitu clamaverunt:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 17:2)
Multi ergo cives pro strepitu decurrentes interfectum repperierunt, etquaerentes quisnam homicidium perpetrasset, intraverunt templum speranteshomicidam ibidem reperire.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:27)
Illic comessantium tumultus, concertantium clamor, litigantium caedes, concentus coenantium, saltantium strepitus, ridentium cachinnus, lascivientium plausus, confusa omnia, nihil naturae ordine.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:30)
At vero Pharao qui opinionibus et vanis inanibus studium impendebat suum (ranis repleta Aegypto, sonum inanem rerum et strepitum vanum reddentibus) dicenti Moysi:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 2:1)
alii occupatis insulis sparsis crebro per flumen Rhenum, ferum ululantes et lugubre, conviciis Romanos incessebant et Caesarem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 8:2)
Agitatis itaque rationibus, diu cunctati reversique, fastidii plenum Sabinianum invenimus, hominem mediocris staturae, et parvi angustique animi, vix sine turpi metu sufficientem ad levem convivii, nedum proelii strepitum, perferendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 7:1)
Visoque imperatore ex alto suggestu, iam sermonem parante lenissimum, meditanteque alloqui velut morigeros iam futuros, quidam ex illis, furore percitus truci, calceo suo in tribunal contorto, Marha marha (quod est apud eos signum bellicum) exclamavit, eumque secuta incondita multitudo, vexillo elato repente barbarico, ululans ferum, in ipsum principem ferebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 10:1)
Hocque comperto, milites quos ignota pari sollicitudine movebant et nota, pars crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diverso vagoque (ut in repentino solet) excursu, occupavere volucriter regiam, strepituque immani excubitores perculsi, et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine, veritique versabilis perfidiam militis, evanuere metu mortis subitae dispalati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 21:1)
Qui tum etiam quiescens, cum strepitu excitatus turbulento vidisset ignotorum hominum se circulo circumsaeptum, concepto negotio, et imperatorii nominis metu praestrictus, praeceptis paruit invitissimus, secutusque alienum arbitrium, magister equitum paulo ante superbus et ferox, iumentoque impositus repentino, principi ut captivus offertur ignobilis, oppressam terrore vix colligens mentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 7:1)
At procul, tamquam horum similia cientibus furiis, per omne latus Maratocupreni grassatores acerrimi vagabantur, vici huius nominis incolae, in Syria prope Apamiam positi, nimium quantum numero et exquisitis fallaciis abundantes, ideoque formidati, quod mercatorum militumque honoratorum specie sine strepitu ullo diffusi, opimas domos et villas et oppida pervadebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION