라틴어 문장 검색

Mortua autem peccata sunt, quae vitae suavitatem habere non possunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:9)
Est etiam sermo suasorius, dulcis ut mel, et tamen peccatoris conscientiam in ipsa suavitate compungens.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:16)
justi autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:12)
ut qui ante hominum genus sermone pavissent, postea mellis dulcedine, aut cantus suavitate mulcerent.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:10)
Quintus autem ordo exsultationis uberrimae habet suavitatem, quod ex hoc corruptibilis corporis carcere in lucem libertatemque pervenerint, et repromissam sibi possideant haereditatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:7)
Una earum nobis suavitati et amori est, blanda conciliatrix gratiae, quae vocatur voluptas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:12)
ne praematuro sermone et infidis auribus vel infirmis quasi incocta committas, atque auditor avertatur et cum horrore fastidiat, qui si coctiora gustaret, spiritalis cibi perciperet suavitatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:34)
Partus noster fides sit, nutrimenta nostra praecepta doctrinae sint.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:5)
In quo latet lingua quae velut organum vocis, sonos ejus artifici suavitate modulatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:11)
Esse autem in ea nutrimentum quoddam vitale quo hoc corpus animatur, esse etiam delectabile.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:13)
Illud autem non dubitatur, quod cum esset aliquando virtutum omnium domicilium Roma, ingenuos advenas plerique nobilium, ut Homerici bacarum suavitate Lotophagi, humanitatis multiformibus officiis retentabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 21:1)
Eisdemque residui regii accessere spadones, quorum ea tempestate plus habendi cupiditas ultra mortalem modum adolescebat, inter ministeria vitae secretioris per arcanos susurros nutrimenta fictis criminibus subserentes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 3:1)
Interea reges, Nisibi pro statione vili transmissa, incendiis arida nutrimentorum varietate crescentibus, fugitantes inopiam pabuli, sub montium pedibus per valles gramineas incedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 8:1)
qui conceptis incendiorum aridis nutrimentis, iam cremabantur, militibus cum intactis tormentis exinde periculose digressis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 23:2)
Et constat ab ultimis nostri finibus maris, agminatim ad hunc secessum pariendi gratia petere pisces, ut aquarum suavitate salubrius fetus educant in receptaculis cavis (qualia sunt ibi densissima), securi voracium beluarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION