라틴어 문장 검색

Quod statim diligenter exponens subdit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:21)
De piscosis fluminibus reticemus, cum hinc eam, ut dictum est, lingua maris allambit, inde paludibus dilatatis stagnorum ad duo vel tria milia spatiosorum innumerabilis multitudo praeterfluit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:5)
Sicque unguento misticae consecrationis tripliciter irroratus, Anglorum reipublicae decrevi plus prodesse quam praeesse, aspernando subdere colla iugo nisi divino servitio.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:19)
Unde noveris , quod pro amore vitae temporalis Christianus rex Edmundus non se subdet pagano duci, nisi prius effectus fueris compos nostrae religionis, malens esse signifer in castrisaeterni regis."
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:20)
Tandem mane adhuc persistentes fures in cepto opere conprehensi a pluribus traduntur vinculis artioribus, et tandem praedicti sancti episcopi Theodredi iudicio subduntur.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:11)
amoris enim cita et festina largitio contemptum parit amantis et optatum diu vilescere facit amorem, et eiusdem per tempora multa perceptione dilata etiam simulatus purificatur amor, et omnis in eo removetur aerugo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 35:5)
Inde ergo dicit Paulus apostolus, Antichristum non antea in mundum esse uenturum, nisi uenerit discessio primum, id est, nisi prius discesserint omnia regna a Romano imperio, que pridem subdita erant.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:14)
Porro si patri, si patriae, si civibus, si subditis, si amicis inventus fuerit perniciosus, statim familiaritatis rumpendum est vinculum, nec unius amor perditioni multitudinis praeferatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:2)
et in pulchritudinem amicitiae quae non sericis vel gemmis ornatur, non possessionibus dilatatur, non pinguescit deliciis, nec abundat divitiis, non honoribus extollitur, non dignitatibus inflatur, semper attendere;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:20)
sic erubuit, ut mox egressus, tam ferventer corporalibus se subderet exercitiis, ut multis annis nec cum gravi aegritudine urgeretur aliquid sibi de consueto rigore laxaverit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:26)
Illa docet celeste sequi, uitare caducum, Viuere lege poli, sursum suspendere mentem, Fastidire solum, celum conscendere mente, Corporis insultus frenare, reffellere luxus Carnis et illicitos racioni subdere motus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 22:4)
Iam Timor ipse timet, Lis subditur, Ira tepescit, Mitescit Rabies, cadit Impetus, occidit ipse Liuor, languescit Odium, Furor arma resignat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:17)
Illic accipiter violentia et tyrannide a subditis redditus exposcebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:86)
Illic lucius exactione tyrannica, non exigentia meriti, subditos, corporis proprii incarcerebat ergastulo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:132)
plurimum vero gregis vendiderunt Graecis et nautis imperatori subditis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION