라틴어 문장 검색

Ita uno tempore et longas naves, [quibus Caesar exercitum transportandum curaverat,] quas Caesar in aridum subduxerat, aestus complebat, et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 29장2)
Ipse, etsi res erat multae operae ac laboris, tamen commodissimum esse statuit omnes naves subduci et cum castris una munitione coniungi.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 11장5)
Subductis navibus castrisque egregie munitis easdem copias, quas ante, praesidio navibus reliquit: ipse eodem unde redierat proficiscitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 11장7)
Subductis navibus concilioque Gallorum Samarobrivae peracto, quod eo anno frumentum in Gallia propter siccitates angustius provenerat, coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in hibernis collocare legionesque in plures civitates distribuere.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 24장1)
aluum non totiens sed fere tamen in omni morbo subduxit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 2:5)
alvum non toties, sed fere tamen in omni morbo, subduxit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 2:6)
cautior ante tamen violentum navita Caurum prospicit et tumidae subducit vela procellae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:3)
pars nulla mei subducta procellae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:110)
scilicet illa tui patriam praecepta Platonis erexere magis, quam qui responsa secutus obruit Eoas classes urbemque carinis vexit et arsuras Medo subducit Athenas?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:77)
non aqua Tantaleis subducitur invida labris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:188)
sic Hercule quondam sustentante polum melius librata pependit machina nec dubiis titubavit Signifer astris perpetuaque senex subductus mole parumper obstupuit proprii spectator ponderis Atlas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:75)
Mos erat in veterum castris, ut tempora quercu velaret, validis fuso qui viribus hoste casurum potuit morti subducere civem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:44)
Huius summae quartam decimam subduco, scilicet pedes tria milia octingenti et quinquaginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 7:3)
Nam quemadmodum desiderant esse quo irrepant, et ubi delitescentibus fluvialibus animalibus insidientur, ita offenduntur, si non sunt libera spatia, qua permeent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 5:1)
Sed si recens mare non semper stagnum permeat, id facere contrarium est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION