라틴어 문장 검색

ait enim, "Nobis propositum est Deo iuvantesic vincere ut subiecti se doleant nostrum dominium tardius acquisisse."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:14)
Voluntas quidem subiecta est et servit mihi, non ego sibi.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:16)
necessarium enim est, quidquid est in motu caelestis circuli, possibile autem et mutabile, quidquid est in materia generabilium et corruptibilium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:7)
Forma autem ista causata ex caelesti circulo et inhaerens generabilibus et corruptibilibus, media est inter utrumque.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:8)
Omne enim quod procedit a causa nobili in causatum ignobile, licet in aliquo teneat proprietatem causae, tamen esse suum non est, nisi quantum permittit possibilitas subiecti, in quo est;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:9)
Et in circulo primo propinquo centro est immutabilitas fati, secundum quod refertur ad causam, et in circulo distante, in quo continentur generabilia et corruptibilia eiusdem fati, est contingentia et mutabilitas per esse generatorum et corruptorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:13)
Ex duobus ergo habet mutabilitatem, scilicet exqualitatibus elementorum, per quas defertur ad generata, et ex esse generatorum, in quo est sicut in subiecto.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:20)
Aegyptiorum enim philosophorum haec fuit opinio, quod intellectuales animae in stellis a deo deorum factae, terreno affectu, quo aliquando afficiuntur, gravantur et illa gravitate deprimuntur ad corpora generabilia et corruptibilia et eodem depuratae per cultum pietatis et iustitiae recipiuntur ad stellas compares.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:2)
Nonne Deo subjecta est anima mea (Psal.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:3)
Quintus autem ordo exsultationis uberrimae habet suavitatem, quod ex hoc corruptibilis corporis carcere in lucem libertatemque pervenerint, et repromissam sibi possideant haereditatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:7)
In quo bono est requies pura, lux immortalis, gratia perpetua, haereditas animarum pia, et secura tranquillitas, non morti subjecta, sed erepta de morte, ubi nullae lacrymae, nullus est fletus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:24)
nec praesumere de subjectis animalibus caeteris, qui hominem docuerat occidi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:6)
Haec septem nisi illo rationabili regantur, subjecta morti sunt;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:6)
Corruptibilis enim esca est:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 2:5)
quod autem corruptibile non superioribus, sed inferioribus comparandum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION