라틴어 문장 검색

Quis tamen ille novus perstringit lumina fulgor?
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 9:2)
Quid enim sublimius de amicitia dici potest, quid verius, quid utilius, quam quod in Christo inchoari, et secundum Christum produci, et a Christo perfici debeat probetur.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:6)
Unde virtuosae mentis est sublimia semper et ardua meditari, ut vel adipiscatur optata, vel lucidius intellegat et cognoscat optanda;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:51)
cui communicet si quid praeter solitum sublime vel luminosum accesserit.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:9)
Quam turpe et illud, ut non aliter afficiatur quis erga amicum, quam erga se ipsum, cum unusquisque de se humilia, sublimia sentire debeat de amico.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:16)
eodem intuens oculo humilem et sublimem, pauperem et divitem, fortem et debilem, sanum et aegrotum.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:3)
Haec amicitia tam sublimis est et perfecta, ut ad eam aspirare non audeam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:21)
Itaque in amicitia quae naturae simul et gratiae optimum donum est, sublimis descendat, humilis ascendat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:22)
Petrus ergo sublimior, sed Iohannes securior.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:44)
et sic ex fraternae caritatis dulcedine in illum sublimiorem locum dilectionis divinae splendorem altius evolare;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:28)
Ori fulgor adest, qui facto fulgure nostrum Verberat intuitum, dum uisus fulgur adultum Deuitans, oculi tunicas exire ueretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:3)
Signorum duodena cohors prefulget in astris, Ex quo fulgore nitens infraque relinquit Stellarum uulgus reliquasque superuenit astro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:10)
Nec mirum quoniam tanto fulgore decoris Preminet ut Stellas preditet fulgure, lumen Lumine multiplicans et lucem luce, nec ipsi Lumen adoptiuum largiri censet Olimpo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:2)
Qua racione Patris speculum, lux, splendor, ymago, Filius est a Patre Deo Deus unus et idem, Principium de principio, de lumine lumen, Sol de sole micans, splendor productus ab igne, A simili similis, a uero uerus, ab uno Vnus, ab eterno nascens eternus, ab equo Equalis, bonus a summo, sublimis ab alto;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 8:1)
Extramundanus orbis mundique beata Porcio, munda magis quam mundus, purior ipso Puro, lucidior claro, fulgencior auro, Que blando splendore micat, que fulgurat igne Innocuo, feruore carens, fulgoris habundans, Blandicias splendoris habens, feruoris haborrens Nequiciam, splendore fouet nec uerberat estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION