라틴어 문장 검색

De praetore in locum Vipstani Galli, quem mors abstulerat, subrogando certamen incessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 51장1)
laetabatur Tiberius, cum inter filios eius et leges senatus disceptaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 51장4)
eo pronior Tiberius res gestas apud senatum celebravit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장14)
Tiberius cultu habituque eius lenibus verbis perstricto, acerrime increpuit quod contra instituta Augusti non sponte principis Alexandriam introisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 59장4)
nec obstitit falsis Tiberius donec tempore ac spatio vanescerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장14)
cum censeretur clipeus auro et magni- tudine insignis inter auctores eloquentiae, adseveravit Tiberius solitum paremque ceteris dicaturum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장8)
qua gloria aequabat se Tiberius priscis imperatoribus qui venenum in Pyrrum regem vetuerant prodiderantque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장2)
Tiberius atque Augusta publico abstinuere, inferius maiestate sua rati si palam lamentarentur, an ne omnium oculis vultum eorum scrutantibus falsi intellegerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 3장1)
Tiberius quo integrum iudicium ostentaret, exceptum comiter iuvenem sueta erga filios familiarum nobilis liberalitate auget.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 8장2)
satin cohiberet ac premeret sensus suos Tiberius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장4)
* * scripsissent expostulantes, quod haud minus Tiberius quam Piso abnuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장7)
Post quae Tiberius adulescentem crimine civilis belli purgavit, patris quippe iussa nec potuisse filium detrectare, simul nobilitatem domus, etiam ipsius quoquo modo meriti gravem casum miseratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장1)
tum demum aperuit Tiberius compertum sibi etiam ex P. Quirinii servis veneno eum a Lepida petitum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 23장5)
sed Tiberius gratis agenti Silano patribus coram respondit se quoque laetari quod frater eius e peregrinatione longinqua revertisset, idque iure licitum quia non senatus consulto non lege pulsus foret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 24장7)
et terror omnibus intentabatur ni Tiberius statuendo remedio quinque consularium, quinque e praetoriis, totidem e cetero senatu sorte duxisset apud quos exsoluti plerique legis nexus modicum in praesens levamentum fuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION