라틴어 문장 검색

adiciebat et cum Antiocho infidam pacem Villium legatum inde redeuntem nuntiare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 406:1)
P. Scipio ex provincia Gallia ad consules subrogandos venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 607:1)
legatos mitti ad regem eosdem qui Lysimachiae apud eum fuerant placuit, P. Sulpicium, P. Villium, P. Aelium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 670:1)
senatus C. Scribonio negotium dedit, ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem, qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et nuntiarent senatum, ni is ad magistratus subrogandos Romam veniret, potius quam Q. Minucium a bello integro avocaret, interregnum iniri passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 59:1)
missi legati renuntiarunt L. Cornelium ad magistratus subrogandos Romam venturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 61:1)
eo tempore legati Romani P. Sulpicius et P. Villius, qui ad Antiochum, sicut ante dictum est, missi erant, iussi prius Eumenem adire Elaeam venere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 146:1)
Villius cum Pisidiae bello occupatum esse regem audisset, Ephesum profectus, dum paucos ibi moratur dies, dedit operam ut cum Hannibale, qui tum ibi forte erat,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 152:2)
Villius ab Epheso Apameam processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 165:1)
Hannibal non adhibitus est in consilium, propter colloquia cum Villio suspectus regi et in nullo postea honore habitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 208:1)
Servilium et P. Villium legatos in Graeciam misit et, ut M. Baebius ex Bruttis ad Tarentum et Brundisium promoveret legiones, decrevit, inde, si res posceret, in Macedoniam traiceret, et ut M. Fulvius praetor classem navium viginti mitteret ad tuendam Siciliae oram, et ut cum imperio esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 256:2)
Quinctius quo profectus erat Demetriadem contendit, ratus Chalcidem liberatam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem Romanam facturam et, ut praesidii aliquid esset suae partis hominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit, ut armaret iuventutem, et Villium ad Demetriadem praemisit ad temptandos animos, non aliter, nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis, rem adgressurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 467:1)
Villius quinqueremi nave ad ostium portus est invectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 469:1)
eo multitudo omnis Magnetum cum se effudisset, quaesivit Villius utrum ad amicos an ad hostes venisse se mallent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 469:2)
ita irrito incepto Villius ad Quinctium sese recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 471:2)
nam, praeterquam quod magistratus annui subrogandi essent, censores quoque placere creari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 573:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION