라틴어 문장 검색

legati quoque (nam senatus electionem Galbae permiserat) foeda inconstantia nominati, excusati, substituti, ambitu remanendi aut eundi, ut quemque metus vel spes impulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장10)
Publilium Sabinum praetorii praefectum ob amicitiam Caecinae vinciri iubet, substituto in locum eius Alfeno Varo.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장7)
machinas molemque operum Batavis delegat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장7)
si status imperii aut salus Galliarum in discrimine verteretur, debuisse Caesarem in acie stare, Canninefatis Batavosque minoribus ducibus delegandos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 85장6)
quibus rebus factum est ut absenti magistratum abrogarent et alium in eius locum substituerent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 3:3)
quare studiosos Catonis ad illud volumen delegamus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 3장 4:8)
quos omnis libellos uetuit Augustus publicari in epistula, quam breuem admodum ac simplicem ad Pompeium Macrum, cui ordinandas bibliothecas delegauerat, misit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 7:2)
tertium et quartum consulatum titulo tenus gessit contentus dictaturae potestate decretae cum consulatibus simul atque utroque anno binos consules substituit sibi in ternos nouissimos menses, ita ut medio tempore comitia nulla habuerit praeter tribunorum et aedilium plebis praefectosque pro praetoribus constituerit, qui apsente se res urbanas administrarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 2:1)
appellationes quotannis urbanorum quidem litigatorum praetori delegabat urbano, at prouincialium consularibus uiris, quos singulos cuiusque prouinciae negotiis praeposuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 33장 3:1)
quare et pontifex in locum P. Scipionis substitutus et ad deducendas in Galliam colonias, in quis Narbo et Arelate erant, missus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 4장 1:2)
unum et alterum consulares oblatis prouinciis non ausus a se dimittere usque eo detinuit, donec successores post aliquot annos praesentibus daret, cum interim manente officii titulo etiam delegaret plurima assidue, quae illi per legatos et adiutores suos exequenda curarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 63장 2:1)
eo testamento heredes aequis partibus reliquit Gaium ex Germanico et Tiberium ex Druso nepotes substituitque in uicem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 76장 1:2)
qua causa ille Cassium Longinum Asiae tum proconsulem occidendum delegauerat, inmemor Chaeream Cassium nominari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 3:2)
iuris dictionem de fidei commissis quotannis et tantum in urbe delegari magistratibus solitam in perpetuum atque etiam per prouincias potestatibus demandauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 23장 1:2)
altero e consulibus neminem substituit improbans exemplum uetus Canini Rebili uno die consulis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION