라틴어 문장 검색

Nullae enim camerae, quae sunt caldariorum, supra se possunt habere fontes, sed caelum, quod est ibi ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum, corripit ex pavimentis aquam et aufert secum in camararum curvaturas et sustinet, ideo quod semper vapor calidus in altitudinem se trudit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장10)
quodsi caput habeat libramenta ad moenia montesque medii non fuerint altiores, ut possint interpellare, sed intervalla, necesse est substruere ad libramenta, quemadmodum in rivis et canalibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장27)
cum venerint ad imum, non alte substruitur, ut sit libramentum quam longissimum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장29)
Quodsi non venter in vallibus factus fuerit nec substructum ad libram factum, sed geniculus erit, erumpet et dissolvet fistularum commissuras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장31)
Quae si criminalia fuerint, consueuerunt consiliarii in camera (quae vocatur) stellata, sin civiles, in camera vel aula (quam vocant) alba convenire.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:4)
Atque, quoad portionem convivii, unicam tantum illic cameram poni velim, eamque supra gradus quinquaginta pedes ad minus altam, et subter eam cameram autem alteram similis longitudinis et latitudinis, quae apparatum et instuctionem ad festa, ludos, et eiusmodi magnificentias, actores etiam dum se ornent et parent commode recipiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION