라틴어 문장 검색

Hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque volantem Conspexit Marius, divini numinis augur, Faustaque signa suae laudis reditusque notavit, Partibus intonuit caeli pater ipse sinistris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 153:4)
partibus intonuit caeli pater ipse sinistris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 153:6)
eam porro naturam esse quattuor omnia gignentium corporum, ut, quasi partita habeant inter se ac divisa momenta, terrena et umida suopte nutu et suo pondere ad paris angulos in terram et in mare ferantur, reliquae duae partes, una ignea altera animalis, ut illae superiores in medium locum mundi gravitate ferantur et pondere, sic hae rursum rectis lineis in caelestem locum subvolent, sive ipsa natura superiora adpetente sive quod a gravioribus leviora natura repellantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 39:7)
Unus praecipue servus libitinarii illius, qui inter hos honestissimus erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret viciniam, Itaque vigiles, qui custodiebant vicinam regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:10)
Repente caelum, Veneris misericordia, Ventis movetur, intonat mundi fragor Noctemque densis horridam nimbis parat:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.7)
Denique, si tumidi ritu torrentis agebar, Caecaque me praedam fecerat ira suam, Nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae, Nec nimium rigidas intonuisse minas, Aut tunicam summa deducere turpiter ora Ad mediam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 735)
quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 39)
Intonat et dextra libratum fulmen ab aure misit in aurigam pariterque animaque rotisque expulit et saevis compescuit ignibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:3)
Utque novas umeris adsumpserat alas, subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 83:4)
et dum mirantur, eandem accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior subvolat et remos plausis circumvolat alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:7)
Intonuit dicente dea, tonitrumque secuti cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi, aeraque et tumidum subitis concursibus aequor Astraei turbant et eunt in proelia fratres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 64:1)
Quem postquam barbarus ensis abstulit et tepida latuerunt tecta favilla, congerie e media tum primum cognita praepes subvolat et cineres plausis everberat alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 65:4)
at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli, agminibus comitum qui modo cinctus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 58)
esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est, et nihil officio nupta quod obstet habet, cum deus intonuit, non se subducere nimbo, id demum est pietas, id socialis amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1411)
intonat antistes Domini
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3129)

SEARCH

MENU NAVIGATION