-
Succedit Logice uirtus arguta, nec alget Munere pigmeo, uerum contendit in illo Spargere diuicias et dandi laxat habenas.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 14:1)
-
Succedens Pietas se totam donat et offert In munus, tantumque uiro committit ut ipse Credatur Pietas, tante pietatis alumpnus.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:1)
-
Nam cum sepe manum dextram labor ille fatigat Leua manus succedit ei fesseque sorori Succurrit motumque rote uelocius urget.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:21)
-
Sed postquam sua uerba, mine gestusque uigoris Nil habuere, locum dant uerba nec amplius illis Est locus, immo minis factum succedit et armis Cedunt uerborum pugne:
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:8)
-
Haec autem nimis subtilizata, subterfugiens [0435D] oculorum indaginem, ad tantam materiae tenuitatem devenerat, ut ejus, aerisque eamdem crederes esse naturam, in qua, prout oculis pictura imaginabatur, animalium celebrabatur concilium.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:84)
-
Ideo enim a supernis coelestis regiae secretariis egrediens, ad hujus caducae terrenitatis occasum deveni, ut de exsecrabilibus hominum excessibus, tecum quasi cum familiari et secretario meo, querimoniale lamentum exponerem, tecumque decernerem, tali criminum oppositioni, qualis poenae debeat dari responsio:
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:1)
-
Qui etiam his animati, ne divinitatis illius aliquid remaneat inexhaustum, usque ad faeces Bacchum deglutiunt, sicque suum deum in tartaream abyssum ventris cogunt inhoneste descendere, et dum sic a speciali ad generalissimum genus potationis deveniunt, superlativum gradum ebrietatis ascendunt.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:6)
-
Dum tandem virtute Bulgarorum invalescente usque ad centum et quadraginta millia, de peregrino exercitu a multitudine societatis quidam divisi, in quoddam oratorium fugientes devenerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:13)
-
His itaque prospere succedentibus et nullam adhuc praedarum excussionem metuentibus, visum est animosis et ventosis juvenibus, quatenus, assumpta manu de exercitu, praedam in pratis et pascuis ante mures civitatis Nicaeae in conspectu Turcorum raperent et abducerent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:5)
-
Videntes autem Teutonici quia Romanis Francigenis res prospere successit, et quod sine impedimento toties cum praeda sua reversi sunt, accensi et ipsi rapinarum avaritia, ad tria millia in unum conferuntur peditum, equites ducenti tantum, et in signis ostreis et purpureis semitam per eadem montana ingressi, ad castellum quoddam Solymani, viri magnifici, ducis et principis Turcorum, pervenerunt, ubi montana terminantur [0401B] et silva, distans a Nicaea spatio trium milliarium.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:9)
-
Sed dum fere omnia prospere successissent Christianis, et muros grandi foramine penetrassent, nescio quo casu aut infortunio tantus timor universum exercitum invasit, ut in fugam pariter redderentur, ut quasi oves a lupis [0409C] irruentibus dispersi et concussi, hac et illac diffugium quaerentes, sociorum obliviscerentur, Hungari vero, videntes tam subito athletas fortes deficere et fugam maturare, in virtute magna e portis cum rege exsiliunt, sine tardatione fugientes persequuntur, plurimam caedem exercentes et plurimos captivantes, ac plerumque noctis in persecutione consumentes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:5)
-
Qui omnia prospere succedere, Christianos triumphare, facili bello superare regem promiserunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:2)
-
Sed dum parum eis succederet propter providentiam et custodiam Turcorum, Rohas reversi sunt, Dominum coeli exorantes, ut ducis Godefridi, Roberti, Reymundi, Boemundi, et omnium Christianorum misereatur, et de manu inimicorum, in tanta fortitudine supervenientium, defendat et sua gratia tueatur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 24:5)
-
Deinde vero succedente victoria, comes Reymundus, Robertus Northmannorum princeps, Eustachius frater Godefridi ducis, Robertus Flandrensis, Boemundus princeps Antiochiae factus, Godefridus dux, ad Marram civitatem Turcorum armis et robore fetam declinaverunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 52:3)
-
Quapropter consilio inter Christianorum principes habito et saepius discusso, ut praedictum est, quis tanto viro succederet non aliquis repertus est tanto honore et divino regimine dignus.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:7)