라틴어 문장 검색

Neque tamen ignorare regem suum quod rex Henricus, in rebus suis adversis, multis et opportunis ducis Britanniae officiis nonnihil obligatus fuisset, neque ex altera parte dubitare quin rex Henricus non oblitus esset quam promptus rex suus fuisset in auxiliis ei submittendis cum dux Britanniae et consiliarii eius mercenarii eum destituissent et tantum non prodidissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:22)
Neque hic destituerunt seditiosi illi, sed Ioannem Egremondum equitem auratum, virum turbidum et factiosum (quique diu ante regi infensus erat) in ducem suum cooptarunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:11)
Etiam diu in carcere detinuit, et ahduc detinet, excellentissimum et praecharissimum consanguinem nostrum Edwardum filium et haeredem patrui nostri ducis Clarentiae, et alios, eos possessionibus eorum spolians in eum finem, unt opibus destitui nobis in caussa nostra iustissima pro ligeantia et fidelitate ipsorum auxiliari non possint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:5)
aut enim destituit nos aut decipit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:2)
Scientia et potentia humana in idem coincidunt, quia ignoratio causae destituit effectum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 9:1)
sensus enim et destituit et fallit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:8)
Fortasse enim destituetur, nec habebit facultatem et commoditatem talia media comparandi et procurandi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:6)
quid dominetur, quid succumbat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 20:7)
ita ut aquas in medio attollat, illae vero sublatae latera per successionem deserant et destituant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 348:14)
Eae sunt, quae supplent informationem ubi sensus plane destituitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:3)
et quae ex illis sit fortior et vincat, quae infirmior et succumbat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 441:4)
Est autem iste motus revera satis infirmus et hebes, tanquam is qui (nisi sit moles corporis major) caeteris motibus, quamdiu operantur, cedat et succumbat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:13)
quia ob condensationem majorem spiritu illo destituuntur a quo motus iste excitationis plerunque incipit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:19)
quod si majus fuerit pondus, succumbit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:4)
sin majus fuerit pondus, succumbit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION