라틴어 문장 검색

Volscos a Volscatibus Hylinis originem ducere, exclytas autem, inter quos Amazones sunt, regionem Illyricam incolere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8427)
'assuetum' ergo nunc contentum, sic alibi "parvoque assueta iuventus". volscosque verutos Italiae po- puli sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1682)
Nam bellum Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 3:4)
Quare suscipienda quidem bella sunt ob earn causam, ut sine iniuria in pace vivatur, parta autem victoria conservandi ii, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt, ut maiores nostri Tusculanos, Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt, at Carthaginem et Numantiam funditus sustulerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 47:1)
male Tarquinius qui Porsenam, qui Octavium Mamilium contra patriam, impie Coriolanus qui auxilium petiit a Volscis, recte Themistocles qui mori maluit, nefarius Hippias Pisistrati filius qui in Marathonia pugna cecidit arma contra patriam ferens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 6:2)
scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos viderat in campis, Algida terra, tuis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권470)
Adcelerant acta pariter testudine Volsci et fossas implere parant ac vellere vallum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:3)
Quod si immatura manebat mors natum, caesis Volscorum milibus ante ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:16)
Est et Volscorum egregia de gente Camilla, agmen agens equitum et florentis aere catervas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:19)
"Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplos, duc," ait, "et Rutulos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 16:10)
Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla occurrit portisque ab equo regina sub ipsis desiluit, quam tota cohors imitata relictis ad terram defluxit equis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 18:1)
tela undique saeva premebant et circumfuso volitabant milite Volsci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 20:6)
Ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras, convertere animos acris oculosque tulere cuncti ad reginam Volsci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:4)
deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, ingruere infensos hostis et Marte secundo omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:2)
Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar, qui nunc extremis Asiae iam victor in oris inbellem avertis Romanis arcibus Indum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION