라틴어 문장 검색

in se iura magistratuum commutari, ne ex praetura et consulatu, ut semper, sed per paucos probati et electi in provincias mittantur;
(카이사르, 내란기, 1권 85:18)
Prodit Libo atque excusat Bibulum, quod is iracundia summa erat inimicitiasque habebat etiam privatas cum Caesare ex aedilitate et praetura conceptas:
(카이사르, 내란기, 3권 16:5)
Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 13장9)
Multitudinis suffragiis res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장6)
simulque se et honorem suum sequentis anni commendaret, propterea quod insolenter adversarii sui gloriarentur L. Lentulum et C. Marcellum consules creatos qui omnem honorem et dignitatem Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Galbae consulatum, cum is multo plus gratia suffragiisque valuisset, quod sibi coniunctus et familiaritate et consuetudine legationis esset.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 51장4)
Martius eunuchi repetet suffragia campus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:267)
suffragia quippe peregit index vera timor;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae102)
indigenas habitus nativa palatia sumunt, et, patriis plebem castris sociante Quirino, Mars augusta sui renovat suffragia campi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:3)
taciti suffragi vulgi iam tibi detulerant, quidquid mox debuit aula.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:30)
candidatos praeturae duodecim nominavit, numerum ab Augusto traditum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장6)
atque interim Libonem ornat praetura, convictibus adhibet, non vultu alienatus, non verbis commotior (adeo iram condiderat);
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 28장4)
Bona inter accusatores dividuntur, et praeturae extra ordinem datae iis qui senatorii ordinis erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장1)
Proximo senatus die multa in luxum civitatis dicta a Q. Haterio consulari, Octavio Frontone praetura functo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장1)
nam censuit in quinquennium magistratuum comitia habenda, utque legionum legati, qui ante praeturam ea militia fungebantur, iam tum praetores destinarentur, princeps duodecim candidatos in annos singulos nominaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 36장2)
victa est sine dubio lex, sed neque statim et paucis suffragiis, quo modo etiam cum valerent leges vincebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 51장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION