라틴어 문장 검색

Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores neque vocationem habere neque prensionem dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 6:1)
Utraque igitur libri parte recitata, in Varronis omnes sententiam concesserunt, quaestorque in ius ad praetorem vocatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 7:1)
Nam cum populo agere est rogare quid populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut vetet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 4:1)
' Nam 'praeda' dicitur corpora ipsa rerum quae capta sunt,' manubiae' vero appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 27:1)
'Manubiae' enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda vendita contracta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 30:1)
Quod 'per quaestorem' autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum aerario significari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 31:1)
Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 32:1)
Cum ex generibus hominum suffragium feratur, 'curiata' comitia esse, cum ex censu et aetate 'centuriata,' cum ex regionibus et locis, 'tributa';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:2)
Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 6:4)
Primos autem municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus concessumque illis ut civitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus vacarent, pro sacris bello Gallico receptis custoditisque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 8:1)
Hinc tabulae Caerites appellatae versa vice, in quas censores referri iubebant quos notae causa suffragiis privabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 8:2)
Et licet magna spes subesset quod comitiorum suffragiis regnum in persona sua, durante vita sua, continuare et stabilire posset, attamen reputabat secum rex prudentissimus haud parum interesse si quis actorum civilium auctoritate in regnum ascitus esset, et si quis regnum iure naturali et iure sanguinis obtineret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:26)
Primus, ut regnum in persona suffragiis ordinum stabiliretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:3)
Dubitatum est enim utrum suffragia complurium in inferiori consessu tum existentium valida essent et legitima, eo quod proditionis tempore Richardi damnati fuissent, unde incapaces et inhabiles redditi essent in summo gradu.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:19)
Et adeo prudenter constitutae sunt ut in hunc usque diem, temporis ipsius suffragiis confirmatae, durent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION