라틴어 문장 검색

SEDITIONUM omnium causas tribunicia potestas excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 1:1)
Primum servile bellum inter initia urbis Herdonio duce Sabino in ipsa urbe temptatum est, cum occupata tribuniciis seditionibus civitate Capitolium obsessum est et a consule receptum;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 2:1)
nam tibi de summa caeli ratione deumque disserere incipiam et rerum primordia pandam, unde omnis natura creet res, auctet alatque, quove eadem rursum natura perempta resolvat, quae nos materiem et genitalia corpora rebus reddunda in ratione vocare et semina rerum appellare suemus et haec eadem usurpare corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 2:2)
Tum porro varios rerum sentimus odores nec tamen ad naris venientis cernimus umquam nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus usurpare oculis nec voces cernere suemus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:16)
Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago, quinque etiam [aut] sex ut fieri simulacra suërint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:1)
nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus aër id quod nos umbram perhibere suëmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:9)
cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis iam mortalibus e divis dare dicta suerit atque omnem rerum naturam pandere dictis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:25)
Saeva Tribunicio maduerunt robora tabo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:43)
Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno, Lege tribunicia solio depellere avorum Curio tentarat, Libyamque auferre tyranno, Dum regnum te, Roma, facit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:69)
Quid nunc rostra tibi prosunt turbata, forumque, Unde tribunicia plebeius signifer arte Arma dabas populis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:51)
Militiae decus hoc gratique erit omen honoris, Arma tribunicium cingere digna latus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXII Parazonium1)
unde est sedibus hunc refer ante suis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 646)
et videtur nominativum pro genetivo po- suisse;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 162)
doris amara mater nympharum est, quam pro mari po- suit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 51)
Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION