라틴어 문장 검색

nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:1)
si tenuitas ac iucunditas, in asperis gravibusque causis ponderi rerum parum respondeant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 156:2)
nec fortuiti sermonis contextum mirabor unquam, quem etiam mulierculis superfluere video, cum eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum consequi cura non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 246:1)
et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
et antiqua quidem illa divisio inter Atticos atque Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac modus deesset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 182:1)
quod si negatum est, sententias aptabimus iis vocibus quas habemus, nec rerum nimiam tenuitatem, ut non dicam pinguioribus, fortioribus verbis miscebimus, ne virtus utraque pereat ipsa confusione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 201:2)
at haec eo, quod superfluunt, nocent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 4:3)
In urbe tam beata cum tot superfluant uirgines, cum tot principum filiae sint, postulat ut praeteritis his potissimum ab inferis eruatis sacerdotem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 4:8)
danda lex vitae, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas placeat, ne liberalitatem, quam nec deesse oportet nec superfluere, haec ipsa observatio restringat, dum temperat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 34:2)
nec quisquam Nilo beneficium debere se iudicat, non magis quam odium, si immodicus superfluxit tardeque decessit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 32:2)
" Perfecta illa et divina quidni sufficiat, immo superfluat ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 84:2)
nullius obest tenuitati debilitatique, si te expetere non possit, nam praevenis manibus illum, qui non valuerit ad te pedibus pervenire, transit in alienas provincias vigilantia tua et in hoc curae tuae latitudo diffunditur, ut longe positorum consoletur angustias;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 2:1)
Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas et tenuitas sua.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:5)
igitur tectoria ab structura seiuncta propter tenuitatem per se stare non possunt, sed franguntur, ipsique parietes fortuito sidentes vitiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장12)
Ego autem, Caesar, non ad pecuniam parandam ex arte dedi studium, sed potius tenuitatem cum bona fama quam abundantiam cum infamia sequendam probavi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말22)

SEARCH

MENU NAVIGATION