라틴어 문장 검색

nec tantum niveo gavisa est ulla columbo compar, quae multo dicitur improbius oscula mordenti semper decerpere rostro quam quae praecipue multivola est mulier:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b19)
ultimo non civicam modo, sed hostilem quoque rabiem supergressum est, cum armorum furor totius Italiae viribus niteretur, eo usque odiis saevientibus, donec deessent qui occiderentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 5:1)
et quibus ante domi fecundae saepe nequissent uxoris parere, inventast illis quoque compar natura, ut possent gnatis munire senectam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:10)
Nempe hoc ait, Aeneam famam suam factis fortibus supergressum, cum plerumque fama sit maior rebus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 33:3)
et supergressus est hoc loco Homeri dispositionem, siquidem ille Minoem, Rhadamanthyn, Aeacum de impiis iudicare dicit, hic Romanum ducem innocentibus dare iura commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6705)
ipsis avibus suis quodammodo, quae alarum velocitate supergredi aerem poterant pestilentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5461)
sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas, comparibus frenis artificemque reget, nec stabiles animos annis viridemque iuventam ut capias, idem limes agendus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 117:1)
an potius ita me comparem Non perpeti meretricum contumelias?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 17)
Nondum subacta ferre iugum valet cervice, nondum munia conparis aequare nec tauri ruentis in venerem tolerare pondus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 51)
quapropter illi dolori, quem ex matre optima atque omanem lauded supergressa paucos ante menses ceperam, gratulor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 10:1)
an potius ita me comparem non perpeti meretricum contumelias?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 329:4)
Ille demum necessitates supergressus est et exauctoratus ac liber, qui vivit vita peracta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 5:2)
Nam si ullum aliud esse existimat, primum male de providentia indicit, quia multa incommoda iustis viris accidunt et quia, quicquid nobis dedit, breve est et exiguum, si compares mundi totius aevo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 10:2)
Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:6)
Non est itaque quod compares inter se dissimilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION