라틴어 문장 검색

Debent tamen similes velut cellae parietibus excavari, ut sint, quae protegant refugientes ardorem solis, et nihilominus facile, quam conceperint aquam, remittant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 6:1)
Superponuntur deinde, sive, ut Celso placet,lateribus facta domicilia,sive,ut nobis, alvearia, praeterquam a tergo circumstructa:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 2:1)
Pompei quoque statuam contra theatri eius regiam marmoreo Iano superposuit translatam e curia, in qua C. Caesar fuerat occisus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 5:4)
quam quo stabilius fundaret, nauem ante demersit, qua magnus obeliscus ex Aegypto fuerat aduectus, congestisque pilis superposuit altissimam turrem in exemplum Alexandrini Phari, ut ad nocturnos ignes cursum nauigia dirigerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 20장 3:2)
"Piget dicere, quot cotidie virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, supra quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet et habitet coluber in foraminibus earum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:34)
Illic et uvae conlocantur ollares Et Punicorum pauca grana malorum Et excavatae pellis indecens volvae Et lippa ficus debilisque boletus.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX4)
simul ventorum ostenditur vis, quibus parum fuerat montem superponi, nisi et regem acciperent, qui ipse quoque alieno pareret imperio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 635)
dardanium acesten ut et supra diximus, Hippotes filiam suam Egestam ne ad cetos religaretur, superposuit naviculae et misit quo fors tulisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 301)
verum festis diebus filo deposito pillea necesse erat accipere, quae secundum alios ad ostendendam sacerdotii eminentiam sunt reperta, sicut columnae mortuis nobilibus superponuntur ad ostendendum eorum columen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6645)
nam cum audisset strepitum cyclopum Iovi fulmina fabricantum, sono ad eos ductus, unum de his suis humeris superposuit et eo duce oraculi praecepta conplevit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7637)
hinc est quod dicitur Osiridis membra a Typhone dilaniati Isis cribro superposuisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1664)
reddi enim dicebantur exta, cum probata et elixa arae superponebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1945)
"Straton quoque et ipse naturam Etiam Epicurus ille, qui deos aut otiosos fingit aut nullos, naturam superponit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:21)
ad hunc annulum, & alveo per circuitum excavato continere Aquam, motuq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 71:3)
nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta, ideoque levioribus superponenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 282:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION