라틴어 문장 검색

Verum illi forsitan ad veritatem propius accedent qui caussas huius rei minus longe petunt easque attribuunt naturae suae, aetati ingravescenti, paci quae opes alit, animoque nulla alia ambitione aut opere occupato.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:25)
Certe aliam quamcunque ambitionem inferiorem duxit re quam prae manibus habuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:25)
Quod enim prudenter animadvertit quidam, fabulas et superstitiones et nugas quas nutriculae pueris instillant, mentes eorum etiam serio depravare:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:6)
Eadem ratio est fere omnis superstitionis, ut in astrologicis, in somniis, ominibus, nemesibus, et hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:5)
altiora naturae, propter superstitionem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:6)
At corruptio philosophiae ex superstitione, et theologia admista, latius omnino patet, et plurimum mali infert, aut in philosophias integras, aut in earum partes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:1)
Inest enim homini quaedam intellectus ambitio, non minor quam voluntatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:5)
Hujus autem generis exemplum inter Graecos illucescit, praecipue in Pythagora, sed cum superstitione magis crassa et onerosa conjunctum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:1)
Et de malis authoritatibus philosophiarum, quae aut in vulgaribus notionibus, aut in paucis experimentis, aut in superstitione fundatae sunt, jam dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:1)
sed in ambitionem et vanitatem sectae condendae et aurae popularis captandae nimium propendebant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:18)
At ipsissima illa periodus temporis, in qua inquisitiones de natura viguerunt, contradictionibus et novorum placitorum ambitione corrupta est, et inutilis reddita.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 176:1)
Illi enim ea ambitione et affectatione eas proponunt, atque in eum modum efformatas ac veluti personatas in hominum conspectum producunt, ac si illae omni ex parte perfectae essent et ad exitum perductae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:2)
superstitionem nimirum, et zelum religionis caecum et immoderatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 212:2)
At vere rem reputanti, philosophia naturalis, post verbum Dei, certissima superstitionis medicina est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:11)
Praeterea non abs re fuerit, tria hominum ambitionis genera et quasi gradus distinguere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION