라틴어 문장 검색

ex quo intellegitur, ut fatum sit non id, quod superstitiose, sed id, quod physice dicitur, causa aeterna rerum, cur et ea, quae praeterierunt, facta sint et, quae instant, fiant et, quae sequuntur, futura sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 181:1)
- non sunt ei aut scientia aut arte divini - sed superstitiosi vates impudentesque harioli aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat, qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 190:5)
"Externa enim auguria, quae sunt non tam artificiosa quam superstitiosa, videamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 112:2)
quid mirum igitur, si in auspiciis et in omni divinatione imbecilli animi superstitiosa ista concipiant, verum dispicere non possint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 120:7)
' Utinam sapientis Stoicos effecisset ne omnia cum superstitiosa sollicitudine et miseria crederent!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 127:6)
quamquam tua me oratio confirmavit, tamen etiam mea sponte nimis superstitiosam de divinatione Stoicorum sententiam iudicabam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 148:5)
"Sed iam ad te venio, o sancte Apollo, qui ubilicum certum terrarum obsides, unde superstitiosa primum saeva evasit vox fera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 171:1)
sed nescio quo modo isti philosophi superstitiosi et paene fanatici quidvis malle videntur quam se non ineptos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 175:4)
inquit Carneades spurce sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron qui, cum omnia ad se referant, numquam quicquam alterius causa fieri putent et, cum ea re bonum virum oportere esse dicant ne malum habeat non quo id natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui non de bono viro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 8:4)
deinde perscribit spurcissime quas ob causas fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 13 5:4)
ergo hoc poterit Samnis, spurcus homo, vita illa dignus locoque;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:11)
Tam superstitiosa oratione Tryphaena mutata negat se interpellare supplicium, immo accedere etiam iustissimae ultioni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:10)
sed si quid vitii dolive nasci inter viscera iam dicata sensit, ceu spurcum refugit celer sacellum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum6)
ipso rore mihi seges est, quo gramen onagris, spurca suis nostro amne natat, nostra intrat et ipsos aura canes animatque levi fera corpora flatu.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2287)
intrat marmoribus Capitolia clara, sed intrat carceris et rimas et taetra foramina clausi stercoris et spurcam redolenti in fornice cellam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2296)

SEARCH

MENU NAVIGATION