라틴어 문장 검색

Superest denique videre de intelligentia et expositione hujus adverbiiQuando.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 100:2)
Nunc superest videre, quando consilium vel promissum mutari possit veldebeat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 157:1)
Helimosina Domini ita facta, substantia Domini ab eo creata in tantum crevit et habundavit, ut ex reliquisfragmentorum, que superfuerant, et habundaverant, duodecim cophani replerentur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 12:9)
Nunc superest ut videamus super quinto vocabulo huius versus, vicelicet ubi dicit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 19:1)
aut si hic vita bona, quomodo mors illic non est bona, cum ibi nullus supersit terribilis judicii metus?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 3:6)
Itaque cum posset sine ullo periculo mittere se Dominus Jesus, cui suppeterent spiritales volatus;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:13)
Tertius superest laqueus avaritiae atque ambitionis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:18)
Non enim mundi hujus copias, sed virtutum disciplinas sibi suppetere gaudebat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:6)
Superest ut de continua et jugi oratione dicamus, quod immorari nos et vacate orationi oportet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:1)
eo quod nihil reliqui ad salutem supersit, cum salutis fundamentum virtus defecerit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:10)
Nunc quod superest consideremus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 3:1)
Et licet, quocumque oculos flexeris, feminas affatim multas spectare cirratas, quibus (si nupsissent) per aetatem ter iam nixus poterat suppetere liberorum, ad usque taedium pedibus pavimenta tergentis, iactari volucriter gyris, dum exprimunt innumera simulacra, quae finxere theatrales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 20:1)
Miles tamen interea omnis apud collectus, morarum impatiens saeviebat, hoc irritatior, quod nec subsidia vivendi suppeterent, alimentis nondum ex usu translatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 3:1)
Cum diuturna incuria Galliae caedes acerbas rapinasque et incendia, barbaris licenter grassantibus, nullo iuvante perferrent, Silvanus pedestris militiae rector, ut efficax ad haec corrigenda, principis iussu perrexit, Arbetione id maturari modis quibus poterat adigente, ut absenti aemulo quem superesse adhuc gravabatur periculosae molis onus impingeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 2:1)
Cumque nulli ad eligendum quid agi deberet, mens suppetere posset aut lingua, submissis verbis perstringebatur Ursicini mentio, ut consiliis rei bellicae praestantissimi, frustraque gravi iniuria lacessiti, et per admissionum magistrum - qui mos est honoratior - accito eodem, ingresso consistorium offertur purpura multo quam antea placidius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION