라틴어 문장 검색

Licet ergo raro gratiosus amor valeat inveniri, quia multas ardor dehonestat avarus, studeas tamen summo labore coamantem quaerere talem, cuius fidem nec magna superveniens inopia rerum nec adversitas iniqua consurgens tibi [eam] possit facere alteratam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:1)
Minuit autem amorem solatia percipiendi et amantem nimia videndi facilitas et copia multa loquendi, nec non ineptus cultus et incessus amantis et repente superveniens inopia rerum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 1:2)
Finitur quoque amor novo superveniente amore, quoniam affectioni nemo se potest colligare duorum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:5)
Sed et superveniens foederatio nuptiarum violenter fugat amorem, ut quorundam amatorum manifesta doctrina docetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:9)
Amorem etiam fugat et odit furor alteri superveniens coamanti et timor repentinus exortus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:11)
"Nova superveniens foederatio maritalis non recte priorem excludit amorem, nisi forte mulier omnino penitus desinat amori vacare et ulterius nullatenus amare disponat."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 13:3)
Mulier siquidem hominem cordis affectione non amat, quia nulla est quae marito vel fidem servet amico, et cuius fides non inveniatur alio superveniente vacillans.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 46:1)
Sic eo tempore quo animus intentus pluribus, minus est ad ea quae dicenda sunt idoneus, vel, aliis supervenientibus causis, paululum commotior sensus ei fuerit aliquantulum perturbatus, dissimulatione opus est, donec interiori tumultu sedato, corripientem aure pacatiore sustineat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:22)
Signorum duodena cohors prefulget in astris, Ex quo fulgore nitens infraque relinquit Stellarum uulgus reliquasque superuenit astro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:10)
Sed paucas naves, numero tantum centum quinquaginta in toto littore invenit, quibus tanta multitudo subito posset transire et evadere, propter timorem regis in fortitudine gravi supervenientis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:8)
In hac itaque turris ruina et contritione, uxor nobilissima Solymani vehementer exterrita, non ultra in urbis confisa praesidio, noctis in silentio, a suis in lacus flumine immissa est, ut sic navigio Christianos evaderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:12)
De quo Turci, captione Turbaysel exterriti, fugisse et abisse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:5)
Apprehendit et multas civitates cum castellis quae in circuitu erant, exterritas a facie [0447D] exercitus Antiochiam tendentis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:6)
Illic solum peregrinum vagantem, et sarmenta legentem, contemplantes, ad ejus interfectionem velocitate equorum convolant, et subito clamore exterritum usque ad montana et fruteta profugum insectantes, insidias latentium cominus Christianorum praeterierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 96:5)
Sed die tertia vespere superveniente fatigati itinere, et onere rapinarum gravata omnis societas, in campestri planitie juxta montana quiescere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION