라틴어 문장 검색

Plures, sane, Galli, nobiles domi, pro libertate Americana sese insigniverant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.20)
Ad alios praefectos Americanos, qui sese virtute aut dedecore, hocce bello, insigniverant, nunc revertamur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.48)
Hic fuit viri exitus, qui sese ob patriam pug nando persaepe insigniverat:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.81)
Ad praefectos alios, qui sese bello Americano insigniverant, nunc veniamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.89)
In quibus eminuere Henricus Clintonius, et Gulielmus Howe, equites Britanni, nec non Cornwallis, comes Anglus, qui sese multis bellis Europaeis jam antea insigniverat:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.116)
Viro, autem, tantis virtutibus clarissimis insignito, delicti venia danda.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.193)
unde mare ingenuei fontes externaque longe flumina suppeditant?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:9)
semper in adsiduo motu res quaeque geruntur partibus cunctis, infernaque suppeditantur ex infinito cita corpora materiai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:18)
nam vel uti privata cibo natura animantum diffluit amittens corpus, sic omnia debent dissolui simul ac defecit suppeditare materies aliqua ratione aversa viai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:7)
quae demant cumque dolorem, delicias quoque uti multas substernere possint gratius inter dum, neque natura ipsa requirit, si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes lampadas igniferas manibus retinentia dextris, lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, nec domus argento fulget auroque renidet nec citharae reboant laqueata aurataque templa, cum tamen inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivum sub ramis arboris altae non magnis opibus iucunde corpora curant, praesertim cum tempestas adridet et anni tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:9)
esse igitur genere in quovis primordia rerum infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:13)
quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore, conterimusque boves et viris agricolarum, conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:6)
tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima vita.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:3)
omnia suppeditat porro natura neque ulla res animi pacem delibat tempore in ullo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:7)
at neque cur faciant ipsae quareve laborent dicere suppeditat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION