라틴어 문장 검색

et novissimo quoque momento suppeditante eloquentia advocatis scriptoribus pleraque tradidit, quae in vulgus edita eius verbis invertere supersedeo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장9)
his igitur et honoribus et ornamentis et facultatibus refertas domos eorum videmus, qui se ab ineunte adulescentia causis forensibus et oratorio studio dederunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 4:2)
Ergo apud maiores nostros iuvenis ille, qui foro et eloquentiae parabatur, imbutus iam domestica disciplina, refertus honestis studiis deducebatur a patre vel a propinquis ad eum oratorem, qui principem in civitate locum obtinebat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 1:1)
admiratione te potius et immortalibus laudibus et, si natura suppeditet, similitudine colamus:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 2:1)
quod si vita suppeditet, principatum divi Nervae et imperium Traiani, uberiorem securioremque materiam, senectuti seposui, rara temporum felicitate ubi sentire quae velis et quae sentias dicere licet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장11)
ipsique milites regionum gnari refertos agros, ditis dominos in praedam aut, si repugnatum foret, ad exitium destinabant, obnoxiis ducibus et prohibere non ausis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장5)
ipsi Publio neque animus in periculis neque oratio suppeditavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장12)
nec illi, quamquam ad omne facinus durato, verba ultra suppeditavere quam ut sacramentum recitaret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장6)
nam cum apud Aegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem constituisset suam neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, qui in eo erat occupatus ut bellum quam diutissime duceret, quod ipsis pecunia a rege suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis praeter arma et naves nihil erat super, Alcibiades ad exercitum venit Atheniensium ibique praesente vulgo agere coepit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 1:2)
in Gallia fana templaque deum donis referta expilauit, urbes diruit saepius ob praedam quam ob delictum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 2:1)
Multas urbes refertas opulentia regia partim expugnaverat, partim in fidem acceperat, sed urbis huius divitiae vicere praeterita.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 2:2)
utres quam plurimos stramentis refertos dividit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 19:3)
eadem cum humanitate, qua Americanos reliquos tractaverant, advenas excipere instituunt, famelicosque milites omnibus rebus necessariis suppeditabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.38)
Paucis diebus post deditionem, Henricus Clintonius eques Britannus, Novo Eboraco solvit, et cum viginti quinque navibus longis, militibus delectis refertis, in subsidium Cornwallis devenit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.80)
Dum eo cursum tendebat, via, per quam ivit, populo frequenti referta.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.62)

SEARCH

MENU NAVIGATION