라틴어 문장 검색

"Querite censorem, quem constat ad hoc meliorem;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:8)
Cui dedit, ut forti, propriae superesse cohorti, Eius et ipse gregis sit censor munere regis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:5)
Alii autem de domibus gregatim prosiliebant ad publicam supplicationem, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장18)
Hi vero, qui erant cum Maccabaeo, supplicatione facta et rogato Deo, ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장16)
Qui autem cum Maccabaeo erant, appropinquante illo, ad supplicationem Dei terra capita aspergentes lumbosque ciliciis praecincti
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장25)
Censor exstincti potuit decoris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 7:1)
Piso censor sese iturum ad Caesarem, item L.
(카이사르, 내란기, 1권 3:8)
Ob easque res ex litteris Caesaris dierum XV supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 35장4)
His rebus gestis ex litteris Caesaris dierum XX supplicatio a senatu decreta est.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 38장5)
Quintum Tullium Ciceronem et Publium Sulpicium Cabilloni et Matiscone in Aeduis ad Ararim rei frumentariae causa collocat. Ipse Bibracte hiemare constituit. His litteris cognitis Romae dierum viginti supplicatio redditur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 90장7)
et magis intento studium censore laborat, quod legimur medio conspicimurque foro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:9)
supplicationum dies Pomponii Flacci sententia constituti, dona Iovi, Marti, Concordiae, utque iduum Septembrium dies, quo se Libo interfecerat, dies festus haberetur, L. et Gallus Asinius et Papius Mutilus et L. Apronius decrevere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장4)
plures obturbabant neque relatum de negotio neque Caecinam dignum tantae rei censorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장2)
decrevere patres vota pro reditu eius supplicationesque et alia decora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장5)
laetaque haec in rem publicam munia multo gaudio censoris inibantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION