라틴어 문장 검색

Et quamquam ad momentum haesit stupore defixus, omni tamen superior metu, ventura decretis caelestibus commendabat, relictoque humi strato cubili, adulta iam excitus nocte, et numinibus per sacra depulsoria supplicans, flagrantissimam facem cadenti similem visam, aeris parte sulcata, evanuisse existimavit, horroreque perfusus est, ne ita aperte minax Martis apparuerit sidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 4:1)
Quibus oppositus cum rectoribus imperator, tumentemque iam canis exortu sideris amnem ostendens, ne se periculosis committerent gurgitibus exorabat, nandi imperitos asserens esse complures, simulque adiciens, hostiles manus hinc inde margines superfusi fluminis occupasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 12:1)
Miseri tamen, licet maiore venturi pavore constringerentur, spe tamen sustentari potuerunt exigua, hac scilicet velut suopte motu vel exoratus eorum precibus, imperator eodem statu retinebit urbem, Orientis firmissimum claustrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 14:2)
ita implacabilis et directus, ut si laedere quemquam instituisset, nec exorari posset nec ad ignoscendum erroribus inclinari, ideoque aures eius non cera sed plumbo videbantur obstructae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 6:2)
Interdum enim exoratus parcebat aliquibus, quod prope vitium esse, in hoc loco legitur apud Tullium:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 40:2)
Qui flexis poplitibus supplicabant, ne Romani securitatis improvidi, quorum fortunam sempiterna fides caelo contiguam fecit, pravo deciperentur errore, pactisque calcatis, rem adorerentur indignam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 7:1)
Quia igitur abeunte autumno multa impediebant et aspera, annitebantur omnes per regiam optimates, ut ad usque veris principium oratum retinerent et exoratum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 3장 3:1)
ille precatur, Ille precem librat, supplicat ira preci.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:4)
Angui pro uenia supplicat.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et angue 33:4)
Supplicat et plagam tenso pede monstrat et illi Orat opem.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:11)
Supplicat ille minis, nutatque timore silendo Tucior et surda preterit aure minas.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:7)
pro pignore mater Supplicat.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:3)
supplico.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:84)
nam, ut audio partim Oeensium qui istum nouere, nulli deo ad hoc aeui supplicauit, nullum templum frequentauit, si fanum aliquod praetereat, nefas habet adorandi gratia manum labris admouere.
(아풀레이우스, 변명 54:5)
nam morem mihi habeo, quoquo eam, simulacrum alicuius dei inter libellos conditum gestare eique diebus festis ture et mero et aliquando uictima supplicare.
(아풀레이우스, 변명 61:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION