라틴어 문장 검색

hic ergo cum dicit 'levi de marmore tota Puniceo stabis suras evincta cothurno', eodem modo et de Priapo dictum debemus accipere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 3112)
suras evincta cothurno ideo singulari usus est numero, quia hoc genus calciamenti utrique aptum est pedi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 321)
sic in primo Aeneidis "purpureoque alte suras aptare cothurno". evincta vel simpliciter, vel valde, ut "eduramque pirum".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 322)
Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit et me adulescentem nactus octo annis minorem quam erat ipse multos annos in studio eiusdem laudis exercuit et tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio Claudio dixit paulo ante mortem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 2:2)
quod mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura nostro statim tuis litteris lectis locutus sum, ut ei meis verbis diceret, ut, quicquid opus esset, mihi denuntiaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 11 3:1)
C. PLINIUS LICINIO SURAE SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 301)
C. PLINIUS SURAE SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 271)
Quia tamen in hoc quoque indulsisti, admoneo simul et impense rogo, ut Attium Suram praetura exornare digneris, cum locus vacet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 12 1:1)
cum possit sura chartas celare ligatas, et vincto blandas sub pede ferre notas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 130:3)
illa super suras tunicam collecta ministrat, altera dissuto pectus aperta sinu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권233)
illa levi mitra canos incincta capillos Angebat tremula rustica liba manu, atque ita per populum fumantia mane solebat dividere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권447)
illa negat, simularat anum mitraque capillos presserat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권355)
at illam lenta tenet radix exsultantemque coercet, dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, adspicit in teretes lignum succedere suras, et conata femur maerenti plangere dextra, robora percussit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:4)
Ille etiam picta redimitus tempora mitra, innitens baculo, positis per tempora canis, adsimulavit anum cultosque intravit in hortos pomaque mirata est "tanto" que "potentior!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 76:2)
"his placet adsuetas bello iam tradere palmas nexibus, his rigidas nodis innectier ulnas, ut mitra caesariem cohibens aurata virilem conbibat infusum croceo religamine nardum, post inscripta oleo frontis signacula, per quae unguentum regale datum est et chrisma perenne, ut tener incessus vestigia syrmate verrat sericaque infractis fluitent ut pallia membris, post inmortalem tunicam quam pollice docto texuit alma Fides, dans inpenetrabile tegmen pectoribus lotis, dederat quibus ipsa renasci, inde ad nocturnas epulas, ubi cantharus ingens despuit effusi spumantia damna Falerni in mensam cyathis stillantibus, uda ubi multo fulcra mero veterique toreumata rore rigantur?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 195)

SEARCH

MENU NAVIGATION