라틴어 문장 검색

Et quoniam Tusci pre aliis in hac ebrietate baccantur, dignum utileque videtur municipalia vulgaria Tuscanorum sigillatim in aliquo depompare.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 110:4)
scriptores autem narrare putaret asellofabellam surdo.
(호라티우스의 두번째 편지, 186)
Surda sit ad organa:
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:16)
- si peccati vos aestimarem glutino cohaesisse, numquam scriberem sciremque me surdis narrare fabulam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:3)
Fingimus haec altum satura sumente cothurnum scilicet, et finem egressi legemque priorum grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu, montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI308)
nam si Vergilio puer et tolerabile desset hospitium, caderent omnes a crinibus hydri, surda nihil gemeret grave bucina:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII23)
"nam cum pro me Fortuna vocatur, adfixit ceras illa de nave petitas, quae Siculos cantus effugit remige surdo."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX71)
Cur tamen hos tu evasisse putes, quos diri conscia facti mens habet attonitos et surdo verbere caedit occultum quatiente animo tortore flagellum?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII75)
dabit in laqueum vestigia noster perfidus et nigri patietur carceris uncum aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes exulibus magnis, poena gaudebis amara nominis invisi, tandemque fatebere laetus nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII98)
Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit humanum atque animal prope certo tempore fudit omne quod in magnis bacchatur montibus passim, aëriasque simul volucres variantibus formis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:1)
nec ratione docere ulla suadereque surdis, quid sit opus facto, facilest;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:10)
Bacchatur chorus quondam pudicus, et orgia insana celebrantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:6)
Bacchatur demens aliena per antrum Colla ferens, vittasque dei Phoebeaque serta Erectis discussa comis, per inania templi Ancipiti cervice rotat, spargitque vaganti Obstantes tripodas, magnoque exaestuat igne, Iratum te, Phoebe, ferens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:43)
tonat augure surdo, Et laetae iurantur aves, bubone sinistro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:10)
Impia tot populis, tot surdas gentibus aures Coelicolum dirae convertunt carmina gentis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION