라틴어 문장 검색

Dionysius, servus meus, qui meam bibliothecen multorum nummorum tractavit, cum multos libros surripuisset nec se impune laturum putaret, aufugit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 77 5:2)
etenim si isti callidi rerum aestimatores prata et areas quasdam magno aestimant, quod ei generi possessionum minime quasi noceri potest, quanti est aestimanda virtus, quae nec eripi nec subripi potest, neque naufragio neque incendio amittitur, nec tempestatum nec temporum perturbatione mutatur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 5:3)
"pupillumve utinam, quem proximus heres inpello, expungam!"
(페르시우스, 풍자, satire 210)
Heu, pudet effari perituraque prodere fata, Persarum ritu male pubescentibus annis surripuere viros exsectaque viscera ferro in venerem fregere, atque ut fuga nobilis aevi circumscripta mora properantes differat annos, quaerit se natura nec invenit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:12)
Te credo surripuisse quod pulchre negas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et vulpes iudice simio.8)
Malorum quamvis ista fuerint munera Mihique invisa, ut non offendar surripi, Tamen, sceleste, spiritu culpam lues, Olim cum ascriptus venerit poenae dies.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.3)
risisse Cupido Dicitur atque unum surripuisse pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 13)
sed quid solus agam, quaque infelicia perdam otia materia surripiamque diem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 217)
talia Mercurius poscentem ridet ab alto, se memor Ortygias surripuisse boves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권424)
nam de mille fabae modiis cum surripis unum, damnum est, non facinus, mihi pacto lenius isto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1634)
quare, si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers undique?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:4)
oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 87:1)
ut in eo, qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est, confessio verecundior quam expositio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:2)
sacrilegium est rem sacram de templo surripere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 138:3)
qui privatam pecuniam de templo surripuit, sacrilegii reus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 149:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION