라틴어 문장 검색

Quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non possis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:18)
Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est sit tristis amissio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:14)
Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes ut in fuga spem salutis collocarent;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:6)
Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장14)
Concubitus uero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 4:1)
nusquam vero (si locum supra laudatum eumque valde suspectum excipias) voce colon vel colum utitur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).109)
Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 4:1)
neu dubie suspectus agas neu falsus amicis rumorumve avidus:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:153)
nihil adhuc inexpiabile admissum neque suspiciones imbecillas aut inania famae pertimescenda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장4)
polluisse nobilitatem familiae videbatur suspectumque iam nimiae spei Seianum ultra extulisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장8)
mox suspectum in eadem Pop- paea in provinciam Lusitaniam specie legationis seposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장10)
suspectum semper invisumque dominantibus qui proximus destinaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장4)
adiungitur Licinius Proculus, intima familiaritate Othonis suspectus consilia eius fovisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장3)
obstringuntur inter se tacito foedere legiones, adsciscitur auxiliorum miles, primo suspectus tamquam circumdatis cohortibus alisque impetus in legiones pararetur, mox eadem acrius volvens, faciliore inter malos consensu ad bellum quam in pace ad concordiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 54장5)
suspectum id Othonianis fuit, omnia ducum facta prave aestimantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION