-
Nonne etenim mulier Eva prima, quae manu quoque fuit formata divina, et inobedientiae vitio deperiit et gloriam immortalitatis amisit suaque culpa cunctos successores suos ad mortis deduxit interitum?
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:9)
-
Quae etiam in Eva prima femina posset culpa notari, quum cibaria vetita sumpsit, ut boni et mali posset habere scientiam.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 38:2)
-
contentiones, aemulationes, odia, suspiciones corruptis hominum moribus invehens.
- (DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:33)
-
Quid igitur iucundius, quam ita unire animum animo, et unum efficere e duobus, ut nulla iactantia timeatur, nulla formidetur suspicio;
- (DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:1)
-
Is igitur tibi eligendus est in amicum, quem non iracundiae furor inquietet, non instabilitas dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate dissolvat.
- (DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:1)
-
qui iracundiam patientia comprimant, levitatem servata gravitate cohibeant, suspiciones dilectionis contemplatione propellant.
- (DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:10)
-
si forte eis aliquid evenerit adversi, culpam retorqueant in amicum, laesam dicant amicitiam, et omne consilium quod amicus dederit suspectum habeant;
- (DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:20)
-
et cum proditi eorum in palam culpa processerit, non habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta congeminent, detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter excusantes, et alios similiter accusantes.
- (DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:21)
-
et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur iniuriam.
- (DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:23)
-
ad securitatem, sine timore vel suspicione omnium secretorum et consiliorum revelatio;
- (DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:6)
-
Quod si etiam ad blasphemias et maledicta eius prorumpat insania, tu tamen defer foederi, defer caritati, ut in culpa sit qui intulit, non ille qui pertulit iniuriam.
- (DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:1)
-
Haec ne proveniant, in ipsa electione cavendum, ut videlicet is eligatur, quem non ad ista furor impellat, aut levitas trahat, aut verbositas praecipitet, aut abducat suspicio;
- (DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:3)
-
si cuiusquam malitia famam tuam fuerit persecuta, et ille nullius ad credendum adducatur suggestione, nulla moveatur suspicione, nulla dubitatione turbetur;
- (DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:6)
-
Ergo et ipsum felicissimum non negabis qui in eorum inter quos vivit visceribus requiescit, amans omnes et amatus ab omnibus, quem ab hac suavissima tranquillitate, nec suspicio dividat, nec timor excutiat.
- (DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:24)
-
Prae omnibus autem cavenda suspicio est, amicitiae venenum, ut numquam male de amico sentiamus, nec mala dicenti credamus vel consentiamus.
- (DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:14)