라틴어 문장 검색

Non huc nobilitas generis, non gracia forme, Non gaze deiectus amor, non gloria rerum, Non mundanus apex, non uirtus corporis, audax Improbitas hominis, preceps audacia tendit, Sed solum uirtus animi, constancia mentis Factaque nobilitas, non nata sed insita menti, Interior species, uirtutum copia, morum Regula, paupertas mundi, contemptus honoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:7)
Censetur reprobum jus probitatis, Observare probos, et pietatis Lex, est improbitas, esse pudicum Jam cunctis pudor est.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:11)
Horum autem hominum aut verborum solemnis pompositas, aut suspicionis mater taciturnitas, aut quaedam actus specificatio, aut insolens gestus exceptio, aut nimia corporis corruptio exterius interiorem arguit superbiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:2)
Dicebant enim hoc non ex cordis devotione, sed ex Boemundi, quam semper habebant, invasionis suspicione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 16:5)
Illis ergo ita refocillatis, et noctis in silentio prae itineris lassitudine gravi sopore occupatis, Turci, qui erant in praesidiis turrium sub fidei tutamine, prorsus desperati, nec Baldewino suisque conchristianis perfecte se credentes, occulto habito inter se consilio, trecenti, thesauris omnibus suis secum et caeteris rebus avectis, per vada cujusdam fluminis, eis non incognita, quod media urbe praefluebat, Baldewino et universis suis [0444D] somno deditis clam egressi sunt, ducentis solummodo ex sua humili clientela et familia in praesidiis relictis, ne fugae eorum suspicio aliqua apud Christianos oriretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 24:3)
Imperator universam petitionem regis cum muneribus sibi praesentatis in bona accepit, et de omni suspicione necis Longobardorum, quam adversus eum Christiani habebant, jusjurandum in Dei nomine faciens, se excusavit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 94:3)
Timemus tamen, ne, propter nostrum excessum ac peccatinostri improbitatem, dominus Melibeus iratus ad præceptum contranos properaret iniquum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 296:10)
Sed non omnes primitivi sensus, nisi qui malitiae et improbitatis, atque omnis erroris exsortes sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:14)
Comprimit et resecat invidiam, confundit improbitatem, virtutem incitat, auget gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:2)
Cum enim renuntiatur improbitati, statim adsciscitur virtus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:7)
In te retorquetur improbitas tua, tu princeps es illius (Ibid.).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:25)
Namque usu atque exercitatione improbitas augetur, et impunitate nutritur audacia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:3)
Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:9)
tunc se insipientia, injustitia, temeritas, improbitas, perfidia de superiori parte tamquam cataractae mentis videntur effundere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:15)
ingrediente medico Dei Verbo ad visitationem animae quae diutina aegritudine laborabat disceptationum improbitate, et passionum acerbitate, prius debuerunt causae aegritudinis amputari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION