라틴어 문장 검색

Totam quidem bene dixit controuersiam, sed hoc genere, ut putares illo dicente sic esse dicendam, deinde mirarere, quid illi suspiciosa actione opus fuisset, cum aperta uti liceret.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 39:1)
Adfectus efficaciter mouit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 3:1)
Ex prioribus quaedam sine sensu sunt, ut liber, quem minutioribus litteris scriptum saepe proiecimus et mendosum laceravimus, ut vestimenta, quae, quia displicebant, scidimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 138:1)
non feres a suspicioso timeri, a pertinace vinci, a delicato fastidiri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 50:4)
sequitur vita anxia, suspiciosa, trepida, casum pavens, temporum suspensa momentis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 76:3)
quo fit, ut se illi voluptuosius turba postponat superiorum, sermonem maximo temperamento cum conloquente dispensat, in quo non patitur ullam aut verecundiam externus aut familiaris iniuriam, aut credulus invidiam aut curiosus repulsam aut suspiciosus nequitiam, aut peritus calumniam aut imperitus infamiam, simplicitatem columbae in ecclesia servat, in foro serpentis astutiam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 4:2)
quod ergo supra cantherios et templa in veritate debet esse conlocatum, id in imaginibus si infra constitutum fuerit, mendosam habebit operis rationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장27)
Nonnulli antiqui architecti negaverunt dorico genere aedes sacras oportere fieri, quod mendosae et disconvenientes in his symmetriae conficiebantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장1)
hoc autem, sive metoparum longitudinibus sive intercolumniorum contractionibus efficietur, est mendosum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장8)
rogatum, non rogantem oportere suscipere curam, quod ingenuus color movetur pudore petendo rem suspiciosam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말28)
Ne quis autem de suspicioso, quod supra posuimus, et de formiduloso in eam partem quae minus usitata est, exemplum requirat, de suspicioso aput M. Catonem De Re Floria ita scriptum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION