라틴어 문장 검색

aut chartae combustae, auripigmenti, sulpuris ignem non experti par modus cerato miscetur ex murteo facto;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 2:4)
aut pares portiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 2:6)
nitri, auripigmenti, singulorum P. #1108 IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 3:6)
Tum exiguum linamentum respergendum est uel cadmia uel atramento sutorio, inque eum angulum deductis palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida uel etiam frigida foueatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 10:5)
Quidam adurentia inponunt, ut atramentum sutorium uel chalcitidem uel aeruginem rasam;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 16:5)
13 auripigmentum, quod ἀρσενιχόν a Graecis nominatur [huic autem et sandarachae in omnia eadem vis, sed validior est] ..... bdellium [quod in omnia idem quod ammoniacum potest, sed Valentius] .....coagulum ... leporinum [cui eadem quae ceteris coagulis facultas, sed utique validior est], Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).759)
Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci χάλχανθον appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua lycium, tus, aloe, gummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis, creta vel cimolia vel figularis, misy, frigida aqua, vinum, acetum, alumen, melinum, squama et ferri et aeris, atque hujus quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, I De remediis quae sanguinem supprimunt. 1:1)
Purgant aerugo, auripigmentum, quod ἀρσενιχόν a Graecis nominatur, squama aeris, pumex, iris, balsamum, styrax, tus, turis cortex, resina, et pinea, et terebinthina liquida, oenanthe, lacerti stercus, sanguis columbae, et palumbi, et hirundinis, ammoniacum, bdellium, abrotonum, ficus arida, coccum , scobis eboris, omphacium, radicula, coagulum, sed maxime leporinum, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum, misy, chalcitis, crocum, uva taminia, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulphur, pix cruda, sevum, adeps, oleum, ruta, porrum, lenticula, ervum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, V Quae purgent. 1:1)
Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, IX Quae crustas ulceribus inducant. 1:1)
Habet myrrhae, croci, iridis, propolis, bdellii, capitulorum punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitidis, atramenti sutorii cocti, opopanacis, salis ammoniaci, visci, singulorum p. )-(. IV.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 19:2)
Exest etiam vehementer corpus, atque ossa quoque resolvit, et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas, nitri ignem non experti, lapidis assii, aristolochiae p. sextantes, cerae, resinae terebinthinae, turis, olei veteris, atramenti sutorii, salis ammoniaci p. s. aeruginis rasae p. bessem, aceti heminam, vini tantumdem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 23:1)
qui habet aluminis scissilis p. )-(. I. s. atramenti sutorii p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 4:2)
chrysocollae p. )-(. I. atramenti sutorii, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 5:2)
gallae, atramenti sutorii, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 6:2)
floris punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION