라틴어 문장 검색

sufficienter indicasse me suspicor quod tu requirendum existimasti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 6:7)
ubi correptus infirmitate, sicut libellus de uita eius conscriptus sufficienter edocet, raptus est e corpore;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.15)
Quo adhuc in transmarinis partibus propter ordinationem demorante, imitatus industriam filii rex Osuiu misit Cantiam uirum sanctum, modestum moribus, scripturarum lectione sufficienter instructum, et ea, quae in scripturis agenda didicerat, operibus solerter exsequentem, qui Eburacensis ecclesiae ordinaretur episcopus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.5)
Uerum quia de uita illius et uirtutibus ante annos plures sufficienter et uersibus heroicis, et simplici oratione conscripsimus, hoc tantum in praesenti commemorare satis sit, quod aditurus insulam protestatus est fratribus, dicens:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].3)
ambo et in rebus ecclesiasticis, et in scientia scripturarum sufficienter instructi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII. 1:5)
eo praesente homini extemplo ostendit symbolum, quem tute dederas, ad eum ut ferret, filio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 348)
Quid ubi ei ostendit symbolum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 350)
Harpax Hi loci sunt atque hae regiones quae mi ab ero sunt demonstratae, ut ego oculis rationem capio quam mi ita dixit erus meus miles, septumas esse aedis a porta ubi ille habitet leno, quoi iussit symbolum me ferre et hoc argentum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 21)
Quom haec tibi alia sum elocutus, vix rem scis de symbolo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 46)
Alioquin cum unumquodque illorum conciliorum proprium composuerit atque instituerit symbolum, sintque ipsa symbola ab invicem verbis diversa, ac fortasse quibusdam sententiis, cum unum nonnunquam contineat quod alterum non habeat, profecto anathematis reus esset, qui uno recepto caetera symbola confitendo recitaret vel reciperet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION