라틴어 문장 검색

Orchestra inter grados imos quod diametron habuerit, eius sexta pars sumatur, et in cornibus utrimque ad eius mensurae perpendiculum inferiores sedes praecidantur, et qua praecisio fuerit, ibi constituantur itinerum supercilia;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장14)
Scaenae longitudo ad orchestrae diametron duplex fieri debet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장16)
podii altitudo ab libramento pulpiti cum corona et lysi duodecumam orchestrae diametri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장17)
et ab ea regione ad extremam circinationem curvaturae parallelos linea designatur, in qua constituitur frons scaenae, per centrumque orchestrae proscaenii regioni parallelos linea describitur, et qua secat circinationis lineas dextra ac sinistra, in cornibus hemicycli centra signantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 7장2)
Illa autem maxima symphonia, quae vocatur bis diapason velut bis duplum, quoniam diapason symphonia ex duplici proportione colligitur, huic se iuncturae armonicae medietatis interserit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 9:1)
Ita tribus centris hac descriptione ampliorem habent orchestram Graeci et scaenam recessiorem minoreque latitudine pulpitum, quod λογεῖον appellant, ideo quod eos tragici et comici actores in scaena peragunt, reliqui autem artifices suas per orchestram praestant actiones;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 7장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION