라틴어 문장 검색

Tanta autem sub diuo Augusto libertas fuit, ut praepotenti tunc M. Agrippae non defuerint qui ignobilitatem exprobrarent.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 11:4)
ita fiebat, ut eosdem post longam taciturnitatem locutos quisque audire coeperat, non taceret 2 quia, donec scientiam natura combiberit, non maior est gloria dixisse quod noveris quam siluisse quod nescias.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 5:1)
quarum relatione succensus ultro primus, ut longe inferiorem decet, ad solvenda officia procurro nec vereor garrulitatis aliquando argui, qui potui taciturnitatis hucusque culpari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 2:4)
Taciturnitas stulto homini pro sapientia est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 754)
discrimenque certaminis subire maluerunt, quam in populo, quem subuerterant, pudorem taciturnitatis incurrere, ne uiderentur se ipsi silentio damnauisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:12)
hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos eius, Ettritum et Epicadum, impigros viros, quo tutius regnaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 366:1)
Subigis maledictis me tuis, Megaronides, novo modo adeo, ut quod meae concreditumst taciturnitati clam, fide et fiduciae, ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam, ut mihi necesse sit iam id tibi concredere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2140)

SEARCH

MENU NAVIGATION