라틴어 문장 검색

[0544B] Cum haec obsidio sanctae civitatis jam taedio fieret, studioseque in ejus captione modis omnibus et operibus ferverent, atque plurima de minis et virtute regis Babyloniae innotescerent, pervenit ad aures principum exercitus per delatores eosdem qui fratri Tankrado pecuniam et ornatum templi Domini ante captionem urbis propalaverunt, quod ad urbem Jerusalem per eam portam montis Oliveti et vallis Josaphat, quae inobsessa erat, assidua legatio regi Babylonico mitteretur de omnibus quae fiebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 26:1)
Econtra puellae, mulieres, matronae metu momentaneae mortis angustiatae et horrore gravissimae necis concussae, Christianos in jugulum utriusque sexus debacchantes ac saevientes, medios pro liberanda vita amplexabantur, quaedam pedibus eorum advolvebantur, de vita et salute sua illos nimium miserando fletu et ejulatu sollicitantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 60:4)
Horum somniorum praesignatione ex Dei ordinatione populique Christiani benevolentia, Godefrido ad principem et rectorem suorum confratrum in solio regni Jerusalem exaltato, quidam fidelissimus Christianus, urbis indigena, lege Christi pleniter instructus, crucem quamdam semiulnae auro vestitam, cui Dominici ligni particula in medio erat inserta, sed fabrilis operis expers et nuda, indicavit se abscondisse in loco humili et pulverulento desertae domus, propter metum Sarracenorum, ne in hoc turbine obsidionis inventa eadem crux auro spoliaretur, [0556A] et lignum Dominicum ab his indigne tractaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 76:1)
Comes vero Reymundus a dextris versus poenaria spatiosa ac densissima quae extra muros erant cum ingenti manu suorum aciem suam dirigebat ut, bello ingruente, [0560B] sociis vires et opes augeret, cordaque metu fluxa ab instanti sublevaret angustia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:5)
Residui autem Sarraceni, qui pauci vix evaserant, cum fama luctuosa Babyloniam reversi sunt, et regis iram Babyloniorumque metum adauxisse nulli dubium habeatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:9)
Sic tandem civitas Assur taedio affecta, nec regis [0575A] sui auxilio videns se posse resistere, pacem composuit, claves portarum et turrium duci obtulit, facta ei tributaria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 24:1)
Coepit denique ab ea die super terram magis ac magis pax hinc et hinc multiplicari, donec taedio facta est militibus Galliae pugnacibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 30:5)
Interea haec concordia in eodem mense Martio inter regem et patriarcham dum fieret, et terra silvaeque, amota hieme, reviviscerent, dies prolongari inciperent, serenitas aeris magis ac magis in dies claresceret, ecce nuntia universarum civitatum gentilium in palatio regis adfuere, quaedam in dolo, quaedam in puritate, regem salutantia in donis ac tributis, pacem cum eo quaerentes componere, quatenus sine respectu periculi et metus in negotia sua secure terram perambularent, et agros ac vineas sine formidine excolerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:4)
mulieres quoque ejus [0599A] captae, et in compedibus positae, ad discutiendum talentum innumerabilis argenti, quod idem sacerdos propter metum Christianorum subterraverat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:9)
Sed in brevi eorum taedio affectus talentum inaestimabilis pecuniae sustulit, milites vacuos et immunes reliquit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:9)
[0615C] Igitur hac illius fuga cognita, et in populo divulgata, universos tantus metus invasit, ut nec unus de principibus remaneret, sed omnes vitae diffidentes diffugium maturarent, magni et parvi, nobiles et ignobiles, usque ad Synoplum imperatoris praesidium, ignorantes quod et Turcorum corda non minus formido fugiendi sollicitabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 36:1)
quae omnia tandem illis taedio fuerunt asportare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 40:7)
Coeperunt enim adeo omnium corda metu fluxa deficere, ut noctu et in enebris a civitate recedere pararent, nisi Gutmanus quidam ortus de Brussela, qui vix evaserat, plurimum eis consolationis attulisset et saepius admonuisset ne facile a civitate recederent, donec intelligerent si rex Baldewinus adhuc superesset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 14:3)
Regresso itaque Tankrado cum caeteris principibus supra centum et quadraginta millia virorum peregrinorum, qui Jerusalem hoc anno adorare convenerant, taedio diutinae morae affecti, navigio nunc velis et remis aptato, rege vero salutato, alto mari invecti sunt ut ad terram nativitatis suae redirent, aequore ab omni fervore et turbine ventorum sedato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:1)
Jam enim tres ab urbe exierant Sarraceni, quod caeteros prorsus latuit, ut sibi regem placarent et parcere animae suae impetrarent, omnem casum et defectionem fortium virorum et civium illi referentes, et universos interius adeo metu concussos ut si semel adhuc valide urbem impugnarent, procul dubio portis apertis, in manu regis traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION