라틴어 문장 검색

sed si tecta negant ut occupata, perge ad limina mox episcoporum, sancti et Gallicini manu osculata tecti posce brevis vacationem, ne, si destituor domo negata, maerens ad madidas eam tabernas et claudens geminas subinde nares propter fumificas gemam culinas, qua serpylliferis olet catillis bacas per geminas ruber botellus ollarum aut nebulae vapore iuncto fumant cum crepitantibus patellis, hic cum festa dies ciere ravos cantus coeperit et voluptuosam scurrarum querimoniam crepare, tunc, tunc carmina digniora vobis vinosi hospitis excitus Camena plus illis ego barbarus susurrem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:19)
Huic autem genti occasio fuit percipiendae fidei, quod praefatus rex eius cognatione iunctus est regibus Cantuariorum, accepta in coniugem Aedilbergae filia Aedilbercti regis, quae alio nomine Tatae uocabatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:5)
omnes festinant intus totis aedibus, senex in culina clamat, hortatur coquos:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 12)
Grvmio Exi e culina sis foras, mastigia, qui mi inter patinas exhibes argutias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 11)
exi, inquam, nidor, e culina.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 14)
Vt mihi mater dixit, in culina, in angulo ad laevam manum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 4200)
si tu in legione bellator clues, at ego in culina clueo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 798)
in chorte culina quam calidissimo loco designetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장4)
balnearia item coniuncta sint culinae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장9)
torcular item proximum sit culinae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장11)
Item non sunt inutilia praesepia, quae conlocantur extra culinam in aperto contra orientem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장29)
Mammas atque tatas habet Afra, sed ipsa tatarum Dici et mammarum maxima mamma potest.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, C1)

SEARCH

MENU NAVIGATION